PRAEFATIO
Plerique, qui de Affectibus, & hominum vivendi ratione scripserunt, videntur, non de rebus naturalibus, quę communes naturę leges sequuntur, sed de rebus, quę extra naturam sunt, agere. Imo hominem in natura, veluti imperium in imperio, concipere videntur. Nam hominem naturę ordinem magis perturbare, quam sequi, ipsumque in suas actiones absolutam habere potentiam, nec aliunde, quam a se ipso determinari, credunt. Humanę deinde impotentię, & inconstantię causam non communi naturę potentię, sed, nescio cui naturę humanę vitio, tribuunt, quam propterea flent, rident, contemnunt, vel, quod plerumque fit, detestantur; &, qui humanę Mentis impotentiam eloquentius, vel argutius carpere novit, veluti Divinus habetur. Non defuerunt tamen viri pręstantissimi (quorum labori, & industrię nos multum debere fatemur), qui de recta vivendi ratione pręclara multa scripserint, & plena prudentię consilia mortalibus dederint; verum Affectuum naturam, & vires, & quid contra Mens in iisdem moderandis possit, nemo, quod sciam, determinavit. Scio equidem celeberrimum Cartesium, licet etiam crediderit, Mentem in suas actiones absolutam habere potentiam, Affectus tamen humanos per primas suas causas explicare, simulque viam ostendere studuisse, qua Mens in Affectus absolutum habere possit imperium; sed, mea quidem sententia, nihil pręter magni sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo. Nam ad illos revertere volo, qui hominum Affectus, & actiones detestari, vel ridere malunt, quam intelligere. His sine dubio mirum videbitur, quod hominum vitia, & ineptias more Geometrico tractare aggrediar, & certa ratione demonstrare velim ea, quę rationi repugnare, quęque vana, absurda, & horrenda esse clamitant. Sed mea hęc est ratio. Nihil in natura fit, quod ipsius vitio possit tribui; est namque natura semper eadem, & ubique una, eademque ejus virtus, & agendi potentia, hoc est, naturę leges, & regulę, secundum quas omnia fiunt, & ex unis formis in alias mutantur, sunt ubique, & semper eędem, atque adeo una, eademque etiam debet esse ratio rerum qualiumcunque naturam intelligendi, nempe per leges, & regulas naturę universales. Affectus itaque odii, irę, invidię &c. in se considerati ex eadem naturę necessitate, & virtute consequuntur, ac reliqua singularia; ac pro inde certas causas agnoscunt, per quas intelliguntur, certasque proprietates habent, cognitione nostra ęque dignas, ac proprietates cujuscunque alterius rei, cujus sola contemplatione delectamur. De Affectuum itaque natura, & viribus, ac Mentis in eosdem potentia eadem Methodo agam, qua in pręcedentibus de Deo, & Mente egi, & humanas actiones, atque appetitus considerabo perinde, ac si Quęstio de lineis, planis, aut de corporibus esset.
DEFINITIONES
I. Causam adęquatam appello eam, cujus effectus potest clare, & distincte per eandem percipi. Inadęquatam autem, seu partialem illam voco, cujus effectus per ipsam solam intelligi nequit.
II. Nos tum agere dico, cum aliquid in nobis, aut extra nos fit, cujus adęquata sumus causa, hoc est (per Defin. pręced.) cum ex nostra natura aliquid in nobis, aut extra nos sequitur, quod per eandem solam potest clare, & distincte intelligi. At contra nos pati dico, cum in nobis aliquid fit, vel ex nostra natura aliquid sequitur, cujus nos non, nisi partialis, sumus causa.
III. Per Affectum intelligo Corporis affectiones, quibus ipsius Corporis agendi potentia augetur, vel minuitur, juvatur, vel coercetur, & simul harum affectionum ideas.
Si itaque alicujus harum affectionum adęquata possimus esse causa, tum per Affectum actionem intelligo, alias passionem.
POSTULATA
I. Corpus humanum potest multis affici modis, quibus ipsius agendi potentia augetur, vel minuitur, & etiam aliis, qui ejusdem agendi potentiam nec majorem, nec minorem reddunt.
Hoc Postulatum, seu Axioma nititur Postulato 1 & Lemmata 5 & 7, quę vide post Prop. 13 p. 2.
II. Corpus humanum multas pati potest mutationes, & nihilominus retinere objectorum impressiones, seu vestigia (de quibus vide Post. 5 p. 2), & consequenter easdem rerum imagines; quarum Defin. vide Schol. Prop. 17 p. 2.
PROPOSITIO I
Mens nostra quędam agit, quędam vero patitur, nempe quatenus adęquatas habet ideas, eatenus quędam necessario agit, & quatenus ideas habet inadęquatas, eatenus necessario quędam patitur.
Demonstratio
Cujuscunque humanę Mentis ideę alię adęquatę sunt, alię autem mutilatę, & confusę (per Schol. Prop. 40 p. 2). Ideę autem, quę in alicujus Mente sunt adęquatę, sunt in Deo adęquatę, quatenus ejusdem Mentis essentiam constituit (per Coroll. Prop. 11 p. 2), & quę deinde inadęquatę sunt in Mente, sunt etiam in Deo (per idem Coroll.) adęquatę, non quatenus ejusdem solummodo Mentis essentiam, sed etiam quatenus aliarum rerum Mentes in se simul continet. Deinde ex data quacunque idea aliquis effectus sequi necessario debet (per Prop. 36 p. 1), cujus effectus Deus causa est adęquata (vide Defin. 1 hujus), non quatenus infinitus est, sed quatenus data illa idea affectus consideratur (vide Prop. 9 p. 2). At ejus effectus, cujus Deus est causa, quatenus affectus est idea, quę in alicujus Mente est adęquata, illa eadem Mens est causa adęquata (per Coroll. Prop. 11 p. 2). Ergo Mens nostra (per Defin. 2 hujus), quatenus ideas habet adęquatas, quędam necessario agit, quod erat primum. Deinde quicquid necessario sequitur ex idea, quę in Deo est adęquata, non quatenus Mentem unius hominis tantum, sed quatenus aliarum rerum Mentes simul cum ejusdem hominis Mente in se habet, ejus (per idem Coroll. Prop. 11 p. 2) illius hominis Mens non est causa adęquata, sed partialis, ac proinde (per Defin. 2 hujus) Mens quatenus ideas inadęquatas habet, quędam necessario patitur. Quod erat secundum. Ergo Mens nostra, &c. Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur Mentem eo pluribus passionibus esse obnoxiam, quo plures ideas inadęquatas habet, & contra eo plura agere, quo plures habet adęquatas.
PROPOSITIO II
Nec Corpus Mentem ad cogitandum, nec Mens Corpus ad motum, neque ad quietem, nec ad aliquid (si quid est) aliud determinare potest.
Demonstratio
Omnes cogitandi modi Deum, quatenus res est cogitans, & non quatenus alio attributo explicatur, pro causa habent (per Prop. 6 p. 2); id ergo, quod Mentem ad cogitandum determinat, modus cogitandi est, & non Extensionis, hoc est (per Defin. 1 p. 2), non est Corpus: Quod erat primum. Corporis deinde motus, & quies ab alio oriri debet corpore, quod etiam ad motum, vel quietem determinatum fuit ab alio, & absolute, quicquid in corpore oritur, id a Deo oriri debuit, quatenus aliquo Extensionis modo, & non quatenus aliquo cogitandi modo affectus consideratur (per eandem Prop. 6 p. 2), hoc est, a Mente, quę (per Prop. 11 p. 2) modus cogitandi est, oriri non potest; Quod erat secundum. Ergo nec Corpus Mentem &c. Q.E.D.
Scholium
Hęc clarius intelliguntur ex iis, quę in Scholio Propositionis 7 Partis 2 dicta sunt, quod scilicet Mens, & Corpus una, eademque res sit, quę jam sub Cogitationis, jam sub Extensionis attributo concipitur. Unde fit, ut ordo, sive rerum concatenatio una sit, sive natura sub hoc, sive sub illo attributo concipiatur, consequenter ut ordo actionum, & passionum Corporis nostri simul sit natura cum ordine actionum, & passionum Mentis: Quod etiam patet ex modo, quo Propositionem 12 Partis 2 demonstravimus. At, quamvis hęc ita se habeant, ut nulla dubitandi ratio supersit, vix tamen credo, nisi rem experientia comprobavero, homines induci posse ad hęc ęquo animo perpendendum, adeo firmiter persuasi sunt, Corpus ex solo Mentis nutu jam moveri, jam quiescere, plurimaque agere, quę a sola Mentis voluntate, & excogitandi arte pendent. Etenim, quid Corpus possit, nemo hucusque determinavit, hoc est, neminem hucusque experientia docuit, quid Corpus ex solis legibus naturę, quatenus corporea tantum consideratur, possit agere, & quid non possit, nisi a Mente determinetur. Nam nemo hucusque Corporis fabricam tam accurate novit, ut omnes ejus functiones potuerit explicare, ut jam taceam, quod in Brutis plura observentur, quę humanam sagacitatem longe superant, & quod somnambuli in somnis plurima agant, quę vigilando non auderent; quod satis ostendit, ipsum Corpus ex solis suę naturę legibus multa posse, quę ipsius Mens admiratur. Deinde nemo scit, qua ratione, quibusve mediis Mens moveat corpus, neque quot motus gradus possit corpori tribuere, quantaque cum celeritate idem movere queat. Unde sequitur, cum homines dicunt, hanc, vel illam actionem Corporis oriri a Mente, quę imperium in Corpus habet, eos nescire, quid dicant, nec aliud agere, quam speciosis verbis fateri, se veram illius actionis causam absque admiratione ignorare. At dicent, sive sciant, sive nesciant, quibus mediis Mens moveat Corpus, se tamen experiri, quod, nisi Mens humana apta esset ad excogitandum, Corpus iners esset. Deinde se experiri, in sola Mentis potestate esse, tam loqui, quam tacere, & alia multa, quę proinde a Mentis decreto pendere credunt. Sed, quod ad primum attinet, ipsos rogo, num experientia non etiam doceat, quod si contra Corpus iners sit, Mens simul ad cogitandum sit inepta? Nam cum Corpus somno quiescit, Mens simul cum ipso sopita manet, nec potestatem habet, veluti cum vigilat, excogitandi. Deinde omnes expertos esse credo, Mentem non semper ęque aptam esse ad cogitandum de eodem objecto; sed, prout Corpus aptius est, ut in eo hujus, vel illius objecti imago excitetur, ita Mentem aptiorem esse ad hoc, vel illud objectum contemplandum. At dicent ex solis legibus naturę, quatenus corporea tantum consideratur, fieri non posse, ut causę ędificiorum, picturarum, rerumque hujusmodi, quę sola humana arte fiunt, possint deduci, nec Corpus humanum, nisi a Mente determinaretur, ducereturque, pote esset ad templum aliquod ędificandum. Verum ego jam ostendi, ipsos nescire, quid Corpus possit, quidve ex sola ipsius naturę contemplatione possit deduci, ipsosque plurima experiri ex solis naturę legibus fieri, quę nunquam credidissent posse fieri, nisi ex Mentis directione, ut sunt ea, quę somnambuli in somnis agunt, quęque ipsi, dum vigilant, admirantur. Addo hic ipsam Corporis humani fabricam, quę artificio longissime superat omnes, quę humana arte fabricatę sunt, ut jam taceam, quod supra ostenderim, ex natura, sub quovis attributo considerata, infinita sequi. Quod porro ad secundum attinet, sane longe felicius sese res humanę haberent, si ęque in hominis potestate esset tam tacere, quam loqui. At experientia satis superque docet, homines nihil minus in potestate habere, quam linguam, nec minus posse, quam appetitus moderari suos; unde factum, ut plerique credant, nos ea tantum libere agere, quę leviter petimus, quia earum rerum appetitus facile contrahi potest memoria alterius rei, cujus frequenter recordamur; sed illa minime, quę magno cum affectu petimus, & qui alterius rei memoria sedari nequit. Verumenimvero nisi experti essent, nos plura agere, quorum postea pęnitet, nosque sępe, quando sc. contrariis affectibus conflictamur, meliora videre, & deteriora sequi, nihil impediret, quominus crederent, nos omnia libere agere. Sic infans, se lac libere appetere credit, puer autem iratus vindictam velle, & timidus fugam. Ebrius deinde credit, se ex libero Mentis decreto ea loqui, quę postea sobrius vellet tacuisse: sic delirans, garrula, puer, & hujus farinę plurimi ex libero Mentis decreto credunt loqui; cum tamen loquendi impetum, quem habent, continere nequeant, ita ut ipsa experientia non minus clare, quam ratio doceat, quod homines ea sola de causa liberos se esse credant, quia suarum actionum sunt conscii, & causarum, a quibus determinantur, ignari; & pręterea quod Mentis decreta nihil sint pręter ipsos appetitus, quę propterea varia sunt pro varia Corporis dispositione. Nam unusquisque ex suo affectu omnia moderatur, & qui pręterea contrariis affectibus conflictantur, quid velint, nesciunt; qui autem nullo, facili momento huc, atque illuc pelluntur. Quę omnia profecto clare ostendunt, Mentis tam decretum, quam appetitum, & Corporis determinationem simul esse natura, vel potius unam, eandemque rem, quam, quando sub Cogitationis attributo consideratur, & per ipsum explicatur, decretum appellamus, & quando sub Extensionis attributo consideratur, & ex legibus motus, & quietis deducitur, determinationem vocamus; quod adhuc clarius ex jam dicendis patebit. Nam aliud est, quod hic apprime notari vellem, nempe, quod nos nihil ex Mentis decreto agere possumus, nisi ejus recordemur. Ex. gr. non possumus verbum loqui, nisi ejusdem recordemur. Deinde in libera Mentis potestate non est rei alicujus recordari, vel ejusdem oblivisci. Quare hoc tantum in Mentis potestate esse creditur, quod rem, cujus recordamur, vel tacere, vel loqui ex solo Mentis decreto possumus. Verum cum nos loqui somniamus, credimus nos ex libero Mentis decreto loqui, nec tamen loquimur, vel, si loquimur, id ex Corporis spontaneo motu fit. Somniamus deinde, nos quędam homines celare, idque eodem Mentis decreto, quo, que vigilamus, ea, quę scimus, tacemus. Somniamus denique, nos ex Mentis decreto quędam agere, quę, dum vigilamus, non audemus, atque adeo pervelim scire, an in Mente duo decretorum genera dentur, Phantasticorum unum, & Liberorum alterum? Quod si eo usque insanire non libet, necessario concedendum est, hoc Mentis decretum, quod liberum esse creditur, ab ipsa imaginatione, sive memoria non distingui, nec aliud esse pręter illam affirmationem, quam idea, quatenus idea est, necesscrio involvit (vide Prop. 49 p. 2). Atque adeo hęc Mentis decreta eadem necessitate in Mente oriuntur, ac ideę rerum actu existentium. Qui igitur credunt, se ex libero Mentis decreto loqui, vel tacere, vel quicquam agere, oculis apertis somniant.
PROPOSITIO III
Mentis actiones ex solis ideis adęquatis oriuntur; passiones autem a solis inadęquatis pendent.
Demonstratio
Primum, qod Mentis essentiam constituit, nihil aliud est, quam idea Corporis actu existentis (per Prop. 11 & 13 p. 2), quę (per Prop. 15 p. 2) ex multis aliis componitur, quarum quędam (per Coroll. Prop. 38 p. 2) sunt adęquatę, quędam autem inadęquatę (per Coroll. Prop. 29 p. 2). Quicquid ergo ex Mentis natura sequitur, & cujus Mens causa est proxima, per quam id debet intelligi, necessario ex idea adęquata, vel inadęquata sequi debet. At quatenus Mens (per Prop.1 hujus) ideas habet inadęquatas, eatenus necessario patitur; ergo Mentis actiones ex solis ideis adęquatis sequuntur, & Mens propterea tantum patitur, quia ideas habet inadęquatas. Q.E.D.
Scholium
Videmus itaque passiones ad Mentem non referri, nisi quatenus aliquid habet, quod negationem involvit, sive quatenus consideratur ut naturę pars, quę per se absque aliis non potest clare, & distincte percipi; & hac ratione ostendere possem, passiones eodem modo ad res singulares, ac ad Mentem referri, nec alia ratione posse percipi; sed meum institutum est, de sola Mente humana agere.
PROPOSITIO IV
Nulla res, nisi a causa externa, potest destrui.
Demonstratio
Hęc Propositio per se patet; definitio enim cujuscunque rei ipsius rei essentiam affirmat, sed non negat; sive rei essentiam ponit, sed non tollit. Dum itaque ad rem ipsam tantum, non autem ad causas externas attendimus, nihil in eadem poterimus invenire, quod ipsam possit destruere. Q.E.D.
PROPOSITIO V
Res eatenus contrarię sunt naturę, hoc est, eatenus in eodem subjecto esse nequeunt, quatenus una alteram potest destruere.
Demonstratio
Si enim inter se convenire, vel in eodem subjecto simul esse possent, posset ergo in eodem subjecto aliquid dari, quod ipsum posset destruere, quod (per Prop. pręced.) est absurdum. Ergo res &c. Q.E.D.
PROPOSITIO VI
Unaquęque res, quantum in se est, in suo esse perseverare conatur.
Demonstratio
Res enim singulares modi sunt, quibus Dei attributa certo, & determinato modo exprimuntur (per Coroll. Prop. 25 p. 1), hoc est (per Prop. 34 p. 1) res, quę Dei potentiam, qua Deus est, & agit, certo, & determinato modo exprimunt; neque ulla res aliquid in se habet, a quo possit destrui, sive quod ejus existentiam tollat (per Prop. 4 hujus); sed contra ei omni, quod ejusdem existentiam potest tollere, opponitur (per Prop. pręced.), adeoque quantum potest, & in se est, in suo esse persevarare conatur. Q.E.D.
PROPOSITIO VII
Conatus, quo unaquęque res in suo esse perseverare conatur, nihil est pręter ipsius rei actualem essentiam.
Demonstratio
Ex data cujuscunque rei essentia quędam necessario sequuntur (per Prop. 36 p. 1), nec res aliud possunt, quam id, quod ex determinata earum natura necessario sequitur (per Prop. 29 p. 1); quare cujuscunque rei potentia, sive conatus, quo ipsa vel sola, vel cum aliis quidquam agit, vel agere conatur, hoc est (per Prop. 6 hujus) potentia, sive conatus, quo in suo esse perseverare conatur, nihil est pręter ipsius rei datam, sive actualem essentiam. Q.E.D.
PROPOSITIO VIII
Conatus, quo unaquęque res in suo esse perseverare conatur, nullum tempus finitum, sed indefinitum involvit.
Demonstratio
Si enim tempus limitatum involveret, quod rei durationem determinaret, tum ex sola ipsa potentia, qua res existit, sequeretur, quod res post limitatum illud tempus non posset existere, sed quod deberet destrui; atqui hoc (per Prop. 4 hujus) est absurdum: ergo conatus, quo res existit, nullum tempus definitum involvit; sed contra, quoniam (per eandem Prop. 4 hujus), si a nulla externa causa destruatur, eadem potentia, qua jam existit, existere perget semper; ergo hic conatus tempus indefinitum involvit. Q.E.D.
PROPOSITIO IX
Mens tam quatenus claras, & distinctas, quam quatenus confusas habet ideas, conatur in suo esse perseverare indefinita quadam duratione, & hujus sui conatus est conscia.
Demonstratio
Mentis essentia ex ideis adęquatis, & inadęquatis constituitur (ut in Prop. 3 hujus ostendimus), adeoque (per Prop. 7 hujus) tam quatenus has, quam quatenus illas habet, in suo esse perseverare conatur; idque (per Prop. & hujus) indefinita quadam duratione. Cum autem Mens (per Prop. 23 p. 2) per ideas affectionum Corporis necessario sui sit conscia, est ergo (per Prop. 7 hujus) Mens sui conatus conscia. Q.E.D.
Scholium
Hic conatus, cum ad Mentem solam refertur, Voluntas appellatur; sed cum ad Mentem, & Corpus simul refertur, vocatur Appetitus, qui proinde nihil aliud est, quam ipsa hominis essentia, ex cujus natura ea, quę ipsius conservationi inserviunt, necessario sequuntur; atque adeo homo ad eadem agendum determinatus est. Deinde inter appetitum, & cupiditatem nulla est differentia, nisi quod cupiditas ad homines plerumque referatur, quatenus sui appetitus sunt conscii, & propterea sic definiri potest, nempe, Cupiditas est appetitus cum ejusdem conscientia. Constat itaque ex his omnibus, nihil nos conari, velle, appetere, neque cupere, quia id bonum esse judicamus; sed contra nos propterca, aliquid bonum esse, judicare, quia id conamur, volumus, appetimus, atque cupimus.
PROPOSITIO X
Idea, quę Corporis nostri existentiam secludit, in nostra Mente dari nequit, sed eidem est contraria.
Demonstratio
Quicquid Corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit (per Prop. 5 hujus), adeoque neque ejus rei idea potest in Deo dari, quatenus nostri Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9 p. 2), hoc est (per Prop.11 & 13 p. 2), ejus rei idea in nostra Mente dari nequit; sed contra, quoniam (per Prop. 11 & 13 p. 2) primum, quod Mentis essentiam constituit, est idea corporis actu existentis, primum, & pręcipuum nostrę Mentis conatus est (per Prop. 7 hujus), Corporis nostri existentiam affirmare; atquc adeo idea, quę Corporis nostri existentiam negat, nostrę Menti est contraria &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XI
Quicquid Corporis nostri agendi potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coercet, ejusdem rei idea Mentis nostrę cogitandi potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coercet.
Demonstratio
Hęc Propositio patet ex Propositione 7 Partis 2, vel etiam ex Propositione 14 Partis 2.
Scholium
Videmus itaque Mentem magnas posse pati mutationes, & jam ad majorem, jam autem ad minorem perfectionem transire, quę quidem passiones nobis explicant affectus Lętitię & Tristitię. Per Lętitiam itaque in sequentibus intelligam passionem, qua Mens ad majorem perfectionem transit. Per Tristitiam autem passionem, qua ipsa ad minorem transit perfectionem. Porro affectum Lętitię, ad Mentem, Corpus simul relatum, Titillationem, vel Hilaritatem voco; Tristitię autem Dolorem, vel Melancholiam. Sed notandum, Titillationem, & Dolorem ad hominem referri, quando una ejus pars prę reliquis est affecta; Hilaritatem autem, & Melancholiam, quando omnes pariter sunt affectę. Quid deinde Cupiditas sit, in Scholio Propositionis 9 hujus Partis explicui, & pręter hos tres nullum alium agnosco affectum primarium: nam reliquos ex his tribus oriri in seqq. ostendam. Sed antequam ulterius pergam, lubet hic fusius Propositionem 10 hujus Partis explicare, ut clarius intelligatur, qua ratione idea ideę sit contraria.
In Scholio Propositionis 17 Partis 2 ostendimus, ideam, quę Mentis essentiam constituit, Corporis existentiam tamdiu involvere, quamdiu ipsum Corpus existit. Deinde ex iis, quę in Coroll. Prop. 8 Part. 2 & in ejusdem Schol. ostendimus, sequitur, pręsentem nostrę Mentis existentiam ab hoc solo pendere, quod sc. Mens actualem Corporis existentiam involvit. Denique Mentis potentiam, qua ipsa res imaginatur, earumque recordatur, ab hoc etiam pendere ostendimus (vide Prop. 17 & 1& p. 2 cum ejus Schol.), quod ipsa actualem Corporis existentiam involvit. Ex quibus sequitur, Mentis pręsentem existentiam, ejusque imaginandi potentiam tolli, simulatque Mens pręsentem Corporis existentiam affirmare desinit. At causa, cur Mens hanc Corporis existentiam affirmare desinit, non potest esse ipsa Mens (per Prop. 4 hujus), nec etiam, quod Corpus esse desinit. Nam (per Prop. 6 p. 2) causa, cur Mens Corporis existentiam affirmat, non est, quia Corpus existere incepit: quare, per eandem rationem, nec ipsius Corporis existentiam affirmare desinit, quia Corpus esse desinit; sed (per Prop. 8 p. 2) hoc ab alia idea oritur, quę nostri Corporis, & consequenter nostrę Mentis, pręsentem existentiam secludit, quęque adeo ideę, quę nostrę Mentis essentiam constituit, est contraria.
PROPOSITIO XII
Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quę Corporis agendi potentiam augent, vel juvant.
Demonstratio
Quamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam corporis alicujus externi involvit, tamdiu Mens humana idem corpus, ut pręsens, contemplabitur (per Prop. 17 p. 2), & consequenter (per Prop. 7 p. 2) quamdiu Mens humana aliquod externum corpus, ut pręsens, contemplatur, hoc est (per ejusdem Prop. 17 Schol.), imaginatur, tamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam ejusdem corporis externi involvit; atque adeo, quamdiu Mens ea imaginatur, quę corporis nostri agendi potentiam augent, vel juvant, tamdiu Corpus affectum est modis, qui ejusdem agendi potentiam augent, vel juvant (vide Post. 1 hujus), & consequenter (per Prop. 11 hujus) tamdiu Mentis cogitandi potentia augetur, vel juvatur; ac proinde (per Prop. 6 vel 9 hujus) Mens, quantum potest, eadem imaginari conatur. Q.E.D.
PROPOSITIO XIII
Cum Mens ea imaginatur, quę Corporis agendi potentiam minuunt, vel coercent, conatur, quantum potest, rerum recordari, quę horum exsitentiam secludunt.
Demonstratio
Quamdiu Mens quicquam tale imaginatur, tamdiu Mentis, & Corporis potentia minuitur, vel coercetur (ut in pręced. Prop. demonstravimus), & nihilominus id tamdiu imaginabitur, donec Mens aliud imaginetur, quod hujus pręsentem existentiam secludat (per Prop. 17 p. 2), hoc est (ut modo ostendimus), Mentis, & Corporis potentia tamdiu minuitur, vel coercetur, donec Mens aliud imaginetur, quod hujus existentiam secludit, quodque adeo Mens (per Prop. 9 hujus), quantum potest, imaginari, vel recordari conabitur. Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur, quod Mens ea imaginari aversatur, quę ipsius, & Corporis potentiam minuunt, vel coercent.
Scholium
Ex his clare intelligimus, quid Amor, quidque Odium sit. Nempe Amor nihil aliud est, quam Lętitia, concomitante idea causę externę, & Odium nihil aliud, quam Tristitia, concomitante idea causę externę. Videmus deinde, quod ille, qui amat, necessario conatur rem, quam amat, pręsentem habere, & conservare; & contra, qui odit, rem, quam odio habet, amovere, & destruere conatur. Sed de his omnibus in seqq. prolixius.
PROPOSITIO XIV
Si Mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero.
Demonstratio
Si Corpus humanum a duobus corporibus simul affectum semel fuit, ubi Mens postea eorum alterutrum imaginatur, statim & alterius recordabitur (per Prop. 18 p. 2). At Mentis imaginationes magis nostri Corporis affectus, quam corporum externorum naturam indicant (per Coroll. 2 Prop. 16 p. 2): ergo si Corpus, & consequenter Mens (vide Defin. 3 hujus) duobus affectibus semel affecta fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero. Q.E.D.
PROPOSITIO XV
Res quęcunque potest esse per accidens causa Lętitię, Tristitię, vel Cupiditatis.
Demonstratio
Ponatur Mens duobus affectibus simul affici, uno scilicet, qui ejus agendi potentiam neque auget, neque minuit, & altero, qui eandem vel auget, vel minuit (vide Post. 1 hujus). Ex pręcedenti Propositione patet, quod ubi Mens postea illo a sua vera causa, quę (per Hypothesin) per se ejus cogitandi potentiam nec auget, nec minuit, afficietur, statim & hoc altero, qui ipsius cogitandi potentiam auget, vel minuit, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) Lętitia, vel Tristitia afficietur; atque adeo, illa res non per se, sed per accidens causa erit Lętitię, vel Tristitię. Atque hac eadem via facile ostendi potest, rem illam posse per accidens causam esse Cupiditatis. Q.E.D.
Corollarium
Ex eo solo, quod rem aliquam affectu Lętitię, vel Tristitię, cujus ipsa non est causa efficiens, contemplati sumus, eandem amare, vel odio habere possumus.
Demonstratio
Nam ex hoc solo fit (per Prop. 14 hujus), ut Mens hanc rem postea imaginando, affectu Lętitię, vel Tristitię afficiatur, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), ut Mentis, & Corporis potentia augeatur, vel minuatur, &c. Et consequenter (per Prop. 12 hujus) ut Mens eandem imaginari cupiat, vel (per Coroll. Prop. 13 hujus) aversetur, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut eandem amet, vel odio habeat. Q.E.D.
Scholium
Hinc intelligimus, qui fieri potest, ut quędam amemus, vel odio habeamus, absque ulla causa nobis cognita; sed tantum ex Sympathia (ut ajunt) & Antipathia. Atque huc referenda etiam ea objecta, quę nos Lętitia, vel Tristitia afficiunt ex eo solo, quod aliquid simile habent objectis, quę nos iisdem affectibus afficere solent, ut in seq. Prop. ostendam. Scio equidem Auctores, qui primi hęc nomina Sympathię, & Antipathię introduxerunt, significare iisdem voluisse rerum occultas quasdam qualitates; sed nihilominus credo nobis licere, per eadem notas, vel manifestas etiam qualitates intelligere.
PROPOSITIO XVI
Ex eo solo, quod rem aliquam aliquid habere imaginamur simile objecto, quod Mentem Lętitia, vel Tristitia afficere solet, quamvis id, in quo res objecto est similis, non sit horum affectuum afficiens causa, eam tamen amabimus, vel odio habebimus.
Demonstratio
Id, quod simile est objecto, in ipso objecto (per Hypothesin) cum affectu Lętitię, vel Tristitię contemplati sumus; atque adeo (per Prop. 14 hujus), cum Mens ejus imagine afficietur, statim etiam hoc, vel illo afficietur affectu, & consequenter res, quam hoc idem habere percipimus, erit (per Prop. 15 hujus) per accidens Lętitię, vel Tristitię causa; adeoque (per Coroll. pręced.), quamvis id, in quo objecto est similis, non sit horum affectuum causa efficiens, eam tamen amabimus, vel odio habebimus. Q.E.D.
PROPOSITIO XVII
Si rem, quę nos Tristitię affectu afficere solet, aliquid habere imaginamur simile alteri, quę nos ęque magno Lętitię affectu solet afficere, eandem odio habebimus, & simul amabimus.
Demonstratio
Est enim (per Hypothesin) hęc res per se Tristitię causa, & (per Schol. Prop. 13 hujus) quatenus eandem hoc affectu imaginamur, eandem odio habemus: & quatenus pręterea aliquid habere imaginamur simile alteri, quę nos ęque magno Lętitię affectu afficere solet, ęque magno Lętitię conamine amabimus (per Prop. pręced.); atque adeo eandem odio habebimus, & simul amabimus. Q.E.D.
Scholium
Hęc Mentis constitutio, quę scilicet ex duobus contrariis affectibus oritur, animi vocatur fluctuatio, quę proinde affectum respicit, ut dubitatio imaginationem (vide Schol. Prop. 44 p. 2); nec animi fluctuatio, & dubitatio inter se differunt, nisi secundum majus & minus. Sed notandum, me in Propositione pręcedenti has animi fluctuationes ex causis deduxisse, quę per se unius, & per accidens alterius affectus sunt causa; quod ideo feci, quia sic facilius ex pręcedentibus deduci poterant; at non, quod negem, animi fluctuationes plerumque oriri ab objecto, quod utriusque affectus sit efficiens causa. Nam Corpus humanum (per Post. 1 p. 2) ex plurimis diversę naturę individuis componitur, atque adeo (per Axiom. 1 post Lem. 3, quod vide post Prop. 13 p. 2) ab uno, eodemque corpore plurimis, diversisque modis potest affici; & contra, quia una, eademque res multis modis potest affici, multis ergo etiam, diversisque modis unam, eandemque corporis partem afficere poterit. Ex quibus facile concipere possumus, unum, idemque objectum posse esse causam multorum, contrariorumque affectuum.
PROPOSITIO XVIII
Homo ex imagine rei pręteritę, aut futurę eodem Lętitię, & Tristitię affectu afficitur, ac ex imagine rei pręsentis.
Demonstratio
Quamdiu homo rei alicujus imagine affectus est, rem ut pręsentem, tametsi non existat, contemplabitur (per Prop. 17 p. 2 cum ejusdem Coroll.), nec ipsam ut pręteritam, aut futuram imaginatur; nisi quatenus ejus imago juncta est imagini temporis pręteriti, aut futuri (vide Schol. Prop. 44 p. 2). Quare rei imago, in se sola considerata, eadem est, sive ad tempus futurum, vel pręteritum, sive ad pręsens referatur, hoc est (per Coroll. 2 Prop. 16 p. 2), Corporis constitutio, seu affectus idem est, sive imago sit rei pręteritę, vel futurę, sive pręsentis; atque adeo affectus Lętitię & Tristitię idem est, sive imago sit rei pręteritę, aut futurę, sive pręsentis. Q.E.D.
Scholium I
Rem eatenus pręteritam, aut futuram hic voco, quatenus ab eadem affecti fuimus, aut afficiemur. Ex. gr. quatenus ipsam vidimus, aut videbimus, nos refecit, aut reficiet, nos lęsit, aut lędet, &c. Quatenus enim eandem sic imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus, hoc est, Corpus nullo affectu afficitur, qui rei existentiam secludat; atque adeo (per Prop. 17 p. 2) Corpus ejusdem rei imagine eodem modo afficitur, ac si res ipsa pręsens adesset. Verumenimvero, quia plerumque fit, ut ii, qui plura sunt experti, fluctuent, quamdiu rem, ut futuram, vel pręteritam contemplantur, deque rei eventu ut plurimum dubitent (vide Schol. Prop. 44 p. 2), hinc fit, ut affectus, qui ex similibus rerum imaginibus oriuntur, non sint adeo constantes, sed ut plerumque aliarum rerum imaginibus perturbentur, donec homines de rei eventu certiores fiant.
Scholium II
Ex modo dictis intelligimus, quid sit Spes, Metus, Securitas, Desperatio, Gaudium, & Conscientię morsus. Spes namque nihil aliud est, quam inconstans Lętitia, orta ex imagine rei futurę, vel pręteritę, de cujus eventu dubitamus. Metus contra inconstans Tristitia, ex rei dubię imagine etiam orta. Porro si horum affectuum dubitatio tollatur, ex Spe fit Securitas, & ex Metu Desperatio; nempe Lętitia, vel Tristitia, orta ex imagine rei, quam metuimus, vel speravimus. Gaudium deinde est Lętitia, orta ex imagine rei pręteritę, de cujus eventu dubitavimus. Conscientię denique morsus est tristitia, opposita gaudio.
PROPOSITIO XIX
Qui id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur; si autem conservari, lętabitur.
Demonstratio
Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quę Corporis agendi potentiam augent, vel juvant (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ea, quę amat. At imaginatio ab iis juvatur, quę rei existentiam ponunt, & contra coercetur iis, quę rei existentiam secludunt (per Prop. 17 p. 2); ergo rerum imagines, quę rei amatę existentiam ponunt, Mentis conatum, quo rem amatam imaginari conatur, juvant, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), Lętitia Mentem afficiunt; & quę contra rei amatę existentiam secludunt, eundem Mentis conatum coercent, hoc est (per idem Schol.), Tristitia Mentem afficiunt. Qui itaque id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XX
Qui id, quod odio habet, destrui imaginatur, lętabitur.
Demonstratio
Mens (per Prop. 13 hujus) ea imaginari conatur, quę rerum existentiam, quibus Corporis agendi potentia minuitur, vel coercetur, secludunt, hoc est (per Schol. ejusdem Prop.), ea imaginari conatur, quę rerum, quas odio habet, existentiam secludunt; atque adeo rei imago, quę existentiam ejus, quod Mens odio habet, secludit, hunc Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), Mentem Lętitia afficit. Qui itaque id, quod odio habet, destrui imaginatur, lętabitur. Q.E.D.
PROPOSITIO XXI
Qui id, quod amat, Lętitia, vel Tristitia affectum imaginatur, Lętitia etiam, vel Tristitia afficietur; & uterque hic affectus major, aut minor erit in amante, prout uterque major, aut minor est in re amata.
Demonstratio
Rerum imagines (at in Prop. 19 hujus demonstravimus), quę rei amatę existentiam ponunt, Mentis conatum, quo ipsam rem amatam imaginari conatur, juvant. Sed Lętitia existentiam rei lętę ponit, & eo magis, quo Lętitię affectus major est: est enim (per Schol. Prop. 11 hujus) transitio ad majorem perfectionem: ergo imago Lętitię rei amatę in amante ipsius Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), amantem Lętitia afficit, & eo majori, quo major hic affectus in re amata fuerit. Quod erat primum. Deinde quatenus res aliqua Tristitia afficitur, eatenus destruitur, & eo magis, quo majori afficitur Tristitia (per idem Schol. Prop. 11 hujus); adeoque (per Prop. 19 hujus) qui id, quod amat, Tristitia affici imaginatur, Tristitia etiam afficietur, & eo majori, quo major hic affectus in re amata fuerit. Q.E.D.
PROPOSITIO XXII
Si aliquem imaginamur Lętitia afficere rem, quam amamus, Amore erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur Tristitia eandem afficere, econtra Odio etiam contra ipsum afficiemur.
Demonstratio
Qui rem, quam amamus Lętitia, vel Tristitia afficit, ille nos Lętitia, vel Tristitia etiam afficit, si nimirum rem amatam Lętitia illa, vel Tristitia affectam imaginamur (per Prop. pręced.). At hęc Lętitia, vel Tristitia in nobis supponitur dari, concomitante idea causę externę; ergo (per Schol. Prop. 13 hujus), si aliquem imaginamur Lętitia, vel Tristitia afficere rem, quam amamus, erga eundem Amore, vel Odio afficiemur. Q.E.D.
Scholium
Propositio 21 nobis explicat, quid sit Commiseratio, quam definire possumus, quod sit Tristitia orta ex alterius damno. Quo autem nomine appellanda sit Lętitia, quę ex alterius bono oritur, nescio. Porro Amorem erga illum, qui alteri bene fecit, Favorem, & contra Odium erga illum, qui alteri male fecit, Indignationem appellabimus. Denique notandum, nos non tantum misereri rei, quam amavimus (ut in Prop. 21 ostendimus), sed etiam ejus, quam antea nullo affectu prosecuti sumus; modo eam nobis similem judicemus (ut infra ostendam). Atque adeo ei etiam favere, qui simili bene fecit, & contra in eum indignari, qui simili damnum intulit.
PROPOSITIO XXIII
Qui id, quod odio habet, Tristitia affectum imaginatur, lętabitur; si contra idem Lętitia affectum esse imaginetur, contristabitur; & uterque hic affectus major, aut minor erit, prout ejus contrarius major, aut minor est in eo, quod odio habet.
Demonstratio
Quatenus res odiosa Tristitia afficitur, eatenus destruitur, & eo magis, quo majori Tristitia afficitur (per Schol. Prop. 11 hujus). Qui igitur (per Prop. 20 hujus) rem, quam odio habet, Tristitia affici imaginatur, Lętitia contra afficietur; & eo majori, quo majori Tristitia rem odiosam affectam esse imaginatur; quod erat primum. Deinde Lętitia existentiam rei lętę ponit (per idem Schol. Prop. 11 hujus), & eo magis, quo major Lętitia concipitur. Si quis eum, quem odio habet, Lętitia affectum imaginatur, hęc imaginatio (per Prop. 13 hujus) ejusdem conatum coercebit, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), is, qui odio habet, Tristitia afficietur, & Q.E.D.
Scholium
Hęc Lętitia vix solida, & absque ullo animi conflictu esse potest. Nam (ut statim in Propositione 27 hujus ostendam) quatenus rem sibi similem Tristitię affectu affici imaginatur, eatenus contristari debet; & contra, si eandem Lętitia affici imaginetur. Sed hic ad solum Odium attendimus.
PROPOSITIO XXIV
Si aliquem imaginamur Lętitia afficere rem, quam odio habemus, Odio etiam erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur Tristitia eandem rem afficere, Amore erga ipsum afficiemur.
Demonstratio
Demonstratur eodem modo hęc Propositio, ac Propositio 22 hujus, quam vide.
Scholium
Hi, & similes Odii affectus ad Invidiam referuntur, quę propterea nihil aliud est, quam ipsum Odium, quatenus id consideratur hominem ita disponere, ut malo alterius gaudeat, & contra ut ejusdem bono contristetur.
PROPOSITIO XXV
Id omne de nobis, deque re amata affirmare conamur, quod nos, vel rem amatam Lętitia afficere, imaginamur; & contra id omne negare, quod nos, vel rem amatam Tristitia afficere, imaginamur.
Demonstratio
Quod rem amatam Lętitia, vel Tristitia afficere imaginamur, id nos Lętitia, vel Tristitia afficit (per Prop. 21 hujus). At Mens (per Prop. 12 hujus) ea, quę nos Lętitia afficiunt, quantum potest, conatur imaginari, hoc est (per Prop. 17 p. 2 & ejus Coroll.), ut pręsentia contemplari; & contra (per Prop. 13 hujus), quę nos Tristitia afficiunt, eorum existentiam secludere; ergo id omne de nobis, deque re amata affirmare conamur, quod nos, vel rem amatam Lętitia afficere, imaginamur, & contra. Q.E.D.
PROPOSITIO XXVI
Id omne de re, quam odio habemus, affirmare conamur, quod ipsam Tristitia afficere imaginamur, & id contra negare, quod ipsam Lętitia afficere imaginamur.
Demonstratio
Sequitur hęc Propositio ex Propositione 23 ut pręcedens ex Propositione 21 hujus.
Scholium
His videmus, facile contingere, ut homo de se, deque re amata plus justo, & contra de re, quam odit, minus justo sentiat, quę quidem imaginatio, quando ipsum hominem respicit, qui de se plus justo sentit, Superbia vocatur, & species Delirii est, quia homo oculis apertis somniat, se omnia illa posse, quę sola imaginatione assequitur, quęque propterea, veluti realia, contemplatur, iisque exultat, quamdiu ea imaginari non potest, quę horum existentiam secludunt, & ipsius agendi potentiam determinant. Est igitur Superbia Lętitia ex eo orta, quod homo de se plus justo sentit. Deinde Lętitia, quę ex eo oritur, quod homo de alio plus justo sentit, Existimatio vocatur; & illa denique Despectus, quę ex eo oritur, quod de alio minus justo sentit.
PROPOSITIO XXVII
Ex eo, quod rem nobis similem, & quam nullo affectu prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu afficimur.
Demonstratio
Rerum imagines sunt Corporis humani affectiones, quarum ideę corpora externa, veluti nobis pręsentia, repręsentant (per Schol. Prop. 17 p. 2), hoc est (per Prop.16 p. 2), quarum ideę naturam nostri Corporis, & simul pręsentem externi corporis naturam involvunt. Si igitur corporis externi natura similis sit naturę nostri Corporis, tum idea corporis externi, quod imaginamur, affectionem nostri Corporis involvet similem affectioni corporis externi; & consequenter, si aliquem nobis similem aliquo affectu affectum imaginamur, hęc imaginatio affectionem nostri Corpus huic affectui similem exprimet; adeoque ex hoc, quod rem aliquam nobis similem aliquo affectu affici imaginamur, simili cum ipsa affectu afficimur. Quod si rem nobis similem odio habeamus, eatenus (per Prop. 23 hujus) contrario affectu cum ipsa afficiemur, non autem simili. Q.E.D.
Scholium
Hęc affectuum imitatio, quando ad Tristitiam refertur, vocatur Commiseratio (de qua vide Schol. Prop. 22 hujus); sed ad Cupiditatem relata Aemulatio, quę proinde nihil aliud est, quam alicujus res Cupiditas, quę in nobis ingeneratur ex eo, quod alios nobis similes eandem Cupiditatem habere imaginamur.
Corollarium I
Si aliquem, quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur Lętitia afficere rem nobis similem, Amore erga eundem afficiemur. Si contra eundem imaginamur eandem Tristitia afficere, Odio erga ipsum afficiemur.
Demonstratio
Hoc eodem modo ex Propositione pręcedente demonstratur, ac Propositio 22 hujus ex Propositione 21.
Corollarium II
Rem, cujus nos miseret, odio habere non possumus ex eo, quod ipsius miseria nos Tristitia afficit.
Demonstratio
Si enim ex eo nos eandem odio habere possemus, tum (per Prop. 23 hujus) ex ipsius Tristitia lętaremur, quod est contra Hypothesin.
Corollarium III
Rem, cujus nos miseret, a miseria, quantum possumus, liberare conabimur.
Demonstratio
Id, quod rem, cujus nos miseret, Tristitia afficit, nos simili etiam Tristitia afficit (per Prop. pręced.); adeoque omne id, quod ejus rei existentiam tollit, sive quod rem destruit, comminisci conabimur (per Prop. 13 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus) id destruere appetemus, sive ad id destruendum determinabimur; atque adeo rem, cujus miseremur, a sua miseria liberare conabimur. Q.E.D.
Scholium
Hęc voluntas, sive appetitus benefaciendi, qui ex eo oritur, quod rei, in quam beneficium conferre volumus, nos miseret, Benevolentia vocatur, quę proinde nihil aliud est, quam Cupiditas ex commiseratione orta. Cęterum de Amore, & Odio erga illum, qui rei, quam nobis similem esse imaginamur, bene, aut male fecit, vide Schol. Prop. 22 hujus.
PROPOSITIO XXVIII
Id omne, quod ad Lętitiam conducere imaginamur, conamur promovere, ut fiat; quod vero eidem repugnare, sive ad Tristitiam conducere imaginamur, amovere, vel destruere conamur.
Demonstratio
Quod ad Lętitiam conducere imaginamur, quantum possumus, imaginari conamur (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Prop. 17 p. 2), id, quantum possumus, conabimur ut pręsens, sive ut actu existens contemplari. Sed Mentis conatus, seu potentia in cogitando ęqualis, & simul natura est cum Corporis conatu, seu potentia in agendo (ut clare sequitur ex Coroll. Prop. 7 & Coroll. Prop. 11 p. 2): ergo, ut id existat, absolute conamur, sive (quod per Schol. Prop. 9 hujus idem est) appetimus, & intendimus; quod erat primum. Deinde si id, quod Tristitię causam esse credimus, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), si id, quod odio habemus, destrui imaginamur, lętabimur (per Prop. 20 hujus), adeoque idem (per primam hujus partem) conabimur destruere, sive (per Prop.13 hujus) a nobis amovere, ne ipsum, ut pręsens contemplemur; quod erat secundum. Ergo id omne, quod ad Lętitiam, & Q.E.D.
PROPOSITIO XXIX
Nos id omne etiam agere conabimur, quod* homines cum Lętitia aspicere imaginamur, & contra id agere aversabimur, quod homines aversari imaginamur.
( * N.B. Intellige hic, & in seqq. homines, quos nullo affectu prosequuti sumus.)
Demonstratio
Ex eo, quod imaginamur homines aliquid amare, vel odio habere, nos idem amabimus, vel odio habebimus (per Prop. 27 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), eo ipso ejus rei pręsentia lętabimur, vel contristabimur; adeoque (per Prop. pręced.) id omne, quod homines amare, sive cum Lętitia aspicere imaginamur, conabimur agere, &c. Q.E.D.
Scholium
Hic conatus aliquid agendi, & etiam omittendi, ea sola de causa, ut hominibus placeamus, vocatur Ambitio, pręsertim quando adeo impense vulgo placere conamur, ut cum nostro, aut alterius damno quędam agamus, vel omittamus; alias Humanitas appellari solet. Deinde Lętitiam, qua alterius actionem, qua nos conatus est delectari, imaginamur, Laudem voco; Tristitiam vero, qua contra ejusdem actionem aversamur, Vituperium voco.
PROPOSITIO XXX
Si quis aliquid egit, quod reliquos Lętitia afficere imaginatur, is Lętitia, concomitante idea sui, tanquam causa, afficietur; sive se ipsum cum Lętitia contemplabitur. Si contra aliquid egit, quod reliquos Tristitia afficere imaginatur, se ipsum cum Tristitia contra contemplabitur.
Demonstratio
Qui se reliquos Lętitia, vel Tristitia afficere imaginatur, eo ipso (per Prop. 27 hujus) Lętitia, vel Tristitia afficietur. Cum autem homo (per Prop. 19 & 23 p. 2) sui sit conscius per affectiones, quibus ad agendum determinatur, ergo, qui aliquid egit, quod ipse imaginatur, reliquos Lętitia afficere, Lętitia cum conscientia sui, tanquam causa, afficietur, sive seipsum cum Lętitia contemplabitur, & contra. Q.E.D.
Scholium
Cum Amor (per Schol. Prop. 13 hujus) sit Lętitia, concomitante idea causę externę, & Odium Tristitia concomitante etiam idea causę externę, erit ergo hęc Lętitia, & Tristitia Amoris, & Odii species. Sed quia Amor, & Odium ad objecta externa referuntur, ideo hos Affectus aliis nominibus significabimus; nempe Lętitiam, concomitante idea causę externę, Gloriam, & Tristitiam huic contrariam Pudorem appellabimus: Intellige, quando Lętitia, vel Tristitia ex eo oritur, quod homo, se laudari, vel vituperari credit, alias Lętitiam, concomitante idea causę internę, Acquiescentiam in se ipso, Tristitiam vero eidem contrariam Poenitentiam vocabo. Deinde quia (per Coroll. Prop. 17 p. 2) fieri potest, ut Lętitia, qua aliquis se reliquos afficere imaginatur, imaginaria tantum sit, & (per Prop. 25 hujus) unusquisque de se id omne conatur imaginari, quod se Lętitia afficere imaginatur, facile ergo fieri potest, ut gloriosus superbus sit, & se omnibus gratum esse imaginetur, quando omnibus molestus est.
PROPOSITIO XXXI
Si aliquem imaginamur amare, vel cupere, vel odio habere aliquid, quod ipsi amamus, cupimus, vel odio habemus, eo ipso rem constantius amabimus, &c. Si autem id, quod amamus, eum aversari imaginamur, vel contra, tum animi fluctuationem patiemur.
Demonstratio
Ex eo solo, quod aliquem aliquid amare imaginamur, eo ipso idem amabimus (per Prop. 27 hujus). At sine hoc nos idem amare supponimus; accedit ergo Amori nova causa, a qua fovetur; atque adeo id, quod amamus, hoc ipso constantius amabimus. Deinde ex eo, quod aliquem aliquid aversari imaginamur, idem aversabimur (per eandem Prop.). At si supponamus, nos eodem tempore id ipsum amare, eodem ergo tempore hoc idem amabimus, & aversabimur, sive (vide Schol. Prop. 17 hujus) animi fluctuationem patiemur. Q.E.D.
Corollarium
Hinc, & ex. Prop. 28 hujus sequitur, unumquemque, quantum potest, conari, ut unusquisque id, quod ipse amat, amet, & quod ipse odit, odio etiam habeat; unde illud Poetę:
Speremus pariter, pariter metuamus amantes;
Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat.
Scholium
Hic conatus efficiendi, ut unusquisque probet id, quod ipse amat, vel odio habet, revera est Ambitio (vide Schol. Prop. 29 hujus); atque adeo videmus, unumquemque ex natura appetere, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, quod dum omnes pariter appetunt, pariter sibi impedimento, & dum omnes ab omnibus laudari, seu amari volunt, odio invicem sunt.
PROPOSITIO XXXII
Si aliquem re aliqua, qua unus solus potiri potest, gaudere imaginamur, conabimur efficere, ne ille illa re potiatur.
Demonstratio
Ex eo solo, quod aliquem re aliqua gaudere imaginamur (per Prop. 27 hujus cum ejusdem Coroll. 1), rem illam amabimus, eaque gaudere cupiemus. At (per Hypothesin) huic Lętitię obstare imaginamur, quod ille eadem hac re gaudeat; ergo (per Prop. 2& hujus), ne ille eadem potiatur, conabimur. Q.E.D.
Scholium
Videmus itaque, cum hominum natura plerumque ita comparatum esse, ut eorum, quibus male est, misereantur, & quibus bene est, invideant, & (per Prop. pręced.) eo majore odio, quo rem, qua alium potiri imaginantur, magis amant. Videmus deinde, ex eadem naturę humanę proprietate, ex qua sequitur, homines esse misericordes, sequi etiam eosdem esse invidos, & ambitiosos. Denique, si ipsam experientiam consulere velimus, ipsam hęc omnia docere experiemur; pręsertim si ad priores nostrę ętatis annos attenderimus. Nam pueros, quia eorum corpus continuo veluti in ęquilibrio est, ex hoc solo ridere, vel flere experimur, quod alios ridere, vel flere vident; & quicquid pręterea vident alios facere, id imitari statim cupiunt, & omnia denique sibi cupiunt, quibus alios delectari imaginantur; nimirum quia rerum imagines, uti diximus, sunt ipsę humani Corporis affectiones, sive modi, quibus Corpus humanum a causis externis afficitur, disponiturque ad hoc, vel illud agendum.
PROPOSITIO XXXIII
Cum rem nobis similem amamus, conamur, quantum possumus, efficere, ut nos contra amet.
Demonstratio
Rem, quam amamus, prę reliquis, quantum possumus, imaginari conamur (per Prop. 12 hujus). Si igitur res nobis sit similis, ipsam prę reliquis Lętitia afficere conabimur (per Prop. 29 hujus) sive conabimur, quantum possumus, efficere, ut res amata Lętitia afficiatur, concomitante idea nostri, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut nos contra amet. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIV
Quo majori affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo magis gloriabimur.
Demonstratio
Nos (per Prop. pręced.) conamur, quantum possumus, ut res amata nos contra amet, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut res amata Lętitia afficiatur, concomitante idea nostri. Quo itaque rem amatam majori Lętitia nostra de causa affectam esse imaginamur, eo magis hic conatus juvatur, hoc est (per Prop. 11 hujus cum ejus Schol.), eo majore Lętitia afficimur. At cum ex eo lętemur, quod alium nobis similem Lętitia affecimus, tum nosmet cum Lętitia contemplamur (per Prop. 30 hujus): ergo quo majori affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo majori Lętitia nosmet contemplabimur, sive (per Schol. Prop. 30 hujus) eo magis gloriabimur. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXV
Si quis imaginatur rem amatam eodem, vel arctiore vinculo Amicitię, quo ipse eadem solus potiebatur, alium sibi jungere, Odio erga ipsam rem amatam afficietur, & illi alteri invidebit.
Demonstratio
Quo quis majore amore rem amatam erga se affectam esse imaginatur, eo magis gloriabitur (per Prop. pręced.), hoc est (per Schol. Prop. 30 hujus), lętabitur; adeoque (per Prop. 28 hujus) conabitur, quantum potest, imaginari, rem amatam ipsi quam arctissime devinctam, qui quidem conatus, sive appetitus fomentatur, si alium idem sibi cupere imaginatur (per Prop. 31 hujus). At hic conatus, sive appetitus ab ipsius rei amatę imagine, concomitante imagine illius, quem res amata sibi jungit, coerceri supponitur; ergo (per Schol. Prop. 11 hujus) eo ipso Tristitia afficietur, concomitante idea rei amatę, tanquam causa, & simul imagine alterius, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), odio erga rem amatam afficietur, & simul erga illum alterum (per Coroll. Prop. 15 hujus), cui propterea (per Prop. 23 hujus) quod re amata delectatur, invidebit. Q.E.D.
Scholium
Hoc Odium erga rem amatam Invidię junctum Zelotypia vocatur, quę proinde nihil aliud est, quam animi fluctuatio orta ex Amore, & Odio simul, concomitante idea alterius, cui invidetur. Pręterea hoc Odium erga xem amatam majus erit pro ratione Lętitię, qua Zelotypus ex reciproco rei amatę Amore solebat affici, & etiam pro ratione affectus, quo erga illum, quem sibi rem amatam jungere imaginatur, affectus erat. Nam si eum oderat, eo ipso rem amatam (per Prop. 24 hujus) odio habebit, quia ipsam id, quod ipse odio habet, Lętitia afficere imaginatur; & etiam (per Coroll. Prop. 15 hujus) ex eo, quod rei amatę imaginem imagini ejus, quem odit, jungere cogitur, quę ratio plerumque locum habet in Amore erga fęminam; qui enim imaginatur mulierem, quam amat, alteri sese prostituere, non solum ex eo, quod ipsius appetitus coercetur, contristabitur; sed etiam, quia rei amatę imaginem pudendis, & excrementis alterius jungere cogitur, eandem aversatur; ad quod denique accedit, quod Zelotypus non eodem vultu, quem res amata ei prębere solebat, ab eadem excipiatur, qua etiam de causa amans contristatur, ut jam ostendam.
PROPOSITIO XXXVI
Qui rei, qua semel delectatus est, recordatur, cupit eadem cum iisdem potiri circumstantiis, ac cum primo ipsa delectatus est.
Demonstratio
Quicquid homo simul cum re, quę ipsum delectavit, vidit, id omne (per Prop. 15 hujus) erit per accidens Lętitię causa; adeoque (per Prop. 28 hujus) omni eo simul cum re, quę ipsum delectavit, potiri cupiet, sive re cum omnibus iisdem circumstantiis potiri cupiet, ac cum primo eadem delectatus est. Q.E.D.
Corollarium
Si itaque unam ex iis circumstantiis deficere compererit, amans contristabitur.
Demonstratio
Nam quatenus aliquam circumstantiam deficere comperit, eatenus aliquid imaginatur, quod ejus rei existentiam secludit. Cum autem ejus rei, sive circumstantię (per Prop. pręced.) sit prę amore cupidus, ergo (per Prop. 19 hujus), quatenus eandem deficere imaginatur, contristabitur. Q.E.D.
Scholium
Hęc Tristitia, quatenus absentiam ejus, quod amamus, respicit, Desiderium vocatur.
PROPOSITIO XXXVII
Cupiditas, quę prę Tristitia, vel Lętitia, pręque Odio, vel Amore oritur, eo est major, quo affectus major est.
Demonstratio
Tristitia hominis agendi potentiam (per Schol. Prop. 11 hujus) minuit, vel coercet, hoc est (per Prop. 7 hujus), conatum, quo homo in suo esse perseverare conatur, minuit, vel coercet; adeoque (per Prop. 5 hujus) huic conatui est contraria; & quicquid homo Tristitia affectus conatur, est Tristitiam amovere. At (per Tristitię Defin.) quo Tristitia major est, eo majori parti hominis agendi potentię necesse est opponi; ergo quo major Tristitia est, eo majore agendi potentia conabitur homo eontra Tristitiam amovere, hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus), eo majore cupiditate, sive appetitu conabitur Tristitiam amovere. Deinde, quoniam Lętitia (per idem Schol. Prop. 11 hujus) hominis agendi potentiam auget, vel juvat, facile eadem via demonstratur, quod homo, Lętitia affectus, nihil aliud cupit, quam eandem conservare, idque eo majore Cupiditate, quo Lętitia major erit. Denique, quoniam Odium, & Amor sunt ipsi Tristitię, vel Lętitię affectus, sequitur eodem modo, quod conatus, appetitus, sive Cupiditas, quę prę Odio, vel Amore oritur, major erit pro ratione Odii, & Amoris. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXVIII
Si quis rem amatam odio habere inceperit, ita ut Amor plane aboleatur, eandem majore odio, ex pari causa, prosequetur, quam si ipsam nunquam amavisset, & eo majori, quo Amor antea major fuerat.
Demonstratio
Nam si quis rem, quam amat, odio habere incipit, plures ejus appetitus coercentur, quam si eandem non amavisset. Amor namque Lętitia est (per Schol. Prop. 13 hujus), quam homo, quantum potest (per Prop. 28 hujus) conservare conatur; idque (per idem Schol.) rem amatam, ut pręsentem, contemplando, eandemque (per Prop. 21 hujus) Lętitia, quantum potest, afficiendo, qui quidem conatus (per Prop. pręced.) eo est major, quo amor major est, ut & conatus efficiendi, ut res amata ipsum contra amet (vide Prop. 33 hujus). At hi conatus odio erga rem amatam coercentur (per Coroll. Prop. 13 & per Prop. 23 hujus); ergo amans (per Schol. Prop. 11 hujus) hac etiam de causa Tristitia afficietur, & eo majori, quo Amor major fuerat, hoc est, pręter Tristitiam, quę Odii fuit causa, alia ex eo oritur, quod rem amavit; & consequenter majore Tristitię affectu rem amatam contemplabitur, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), majori odio prosequetur, quam si eandem non amavisset, & eo majori, quo amor major fuerat. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIX
Qui aliquem Odio habet, ei malum inferre conabitur, nisi ex eo majus sibi malum oriri timeat; & contra, qui aliquem amat, ei eadem lege benefacere conabitur.
Demonstratio
Aliquem odio habere est (per Schol. Prop. 13 hujus) aliquem, ut Tristitię causam, imaginari; adeoque (per Prop. 28 hujus) is, qui aliquem odio habet, eundem amovere, vel destruere conabitur. Sed si inde aliquid tristius, sive (quod idem est) majus malum sibi timeat, idque se vitare posse credit, non inferendo ei, quem odit, malum, quod meditabatur, a malo inferendo (per eandem Prop. 28 hujus) abstinere cupiet; idque (per Prop. 37 hujus) majore conatu, quam quo tenebatur inferendi malum, qui propterea pręvalebit, ut volebamus. Secundę partis demonstratio eodem modo procedit. Ergo qui aliquem odio habet, &c. Q.E.D.
Scholium
Per bonum hic intelligo omne genus Lętitię, & quicquid porro ad eandem conducit, & pręcipue id, quod desiderio, qualecunque illud sit, satisfacit. Per malum autem omne Tristitię genus, & pręcipue id, quod desiderium frustratur. Supra enim (in Schol. Prop. 9 hujus) ostendimus, nos nihil cupere, quia id bonum esse judicamus, sed contra id bonum vocamus, quod cupimus; & consequenter id, quod aversamur, malum appellamus; quare unusquisque ex suo affectu judicat, seu ęstimat, quid bonum, quid malum, quid melius, quid pejus, & quid denique optimum, quidve pessimum sit. Sic Avarus argenti copiam optimum, ejus autem inopiam pessimum judicat. Ambitiosus autem nihil ęque, ac Gloriam cupit, & contra nihil ęque, ac Pudorem, reformidat. Invido deinde nihil jucundius, quam alterius infelicitas, & nihil molestius, quam aliena felicitas; ac sic unusquisque ex suo affectu rem aliquam bonam, aut malam, utilem, aut inutilem esse judicat. Cęterum hic affectus, quo homo ita disponitur, ut id, quod vult, nolit, vel ut id, quod non vult, velit, Timor, vocatur, qui proinde nihil aliud est, quam metus, quatenus homo ab eodem disponitur, ad malum, quod futurum judicat, minore vitandum (vide Prop. 28 hujus). Sed si malum, quod timet, Pudor sit, tum Timor appellatur Verecundia. Denique si cupiditas malum futurum vitandi coercetur Timore alterius mali, ita ut quid potius velit, nesciat, tum Metus vocatur Consternatio, pręcipue si utrumque malum, quod timetur, ex maximis sit.
PROPOSITIO XL
Qui se odio haberi ab aliquo imaginatur, nec se ullam odii causam illi dedisse credit, eundem odio contra habebit.
Demonstratio
Qui aliquem odio affectum imaginatur, eo ipso etiam odio afficietur (per Prop. 27 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitia, concomitante idea causę externę. At ipse (per Hypothesin) nullam hujus Tristitię causam imaginatur pręter illum, qui ipsum odio habet; ergo ex hoc, quod se odio haberi ab aliquo imaginatur, Tristitia afficietur, concomitante idea ejus, qui ipsum odio habet, sive (per idem Schol.) eundem odio habebit. Q.E.D.
Scholium
Quod si se justam Odii causam prębuisse imaginatur, tum (per Prop. 30 hujus & ejusdem Schol.) Pudore afficietur. Sed hoc (per Prop. 25 hujus) raro contingit. Pręterea hęc Odii reciprocatio oriri etiam potest ex eo, quod Odium sequatur conatus malum inferendi ei, qui odio habetur (per Prop. 39 hujus). Qui igitur se odio haberi ab aliquo imaginatur, eundem alicujus mali, sive Tristitię causam imaginabitur; atque adeo Tristitia afficietur, seu Metu, concomitante idea ejus, qui ipsum odio habet, tanquam causa, hoc est, odio contra afficietttr, ut supra.
Corollarium I
Qui, quem amat, odio erga se affectum imaginatur, Odio, & Amore simul conflictabitur. Nam quatenus imaginatur, ab eodem se odio haberi, determinatur (per Prop. pręced.), ad eundem contra odio habendum. At (per Hypothesin) ipsum nihilominus amat: ergo Odio, & Amore simul conflictabitur.
Corollarium II
Si aliquis imaginatur, ab aliquo, quem antea nullo affectu prosecutus est, malum aliquod prę Odio sibi illatum esse, statim idem malum eidem referre conabitur.
Demonstratio
Qui aliquem Odio erga se affectum esse imaginatur, eum contra (per Prop. pręced.) odio habebit, & (per Prop. 26 hujus) id omne comminisci conabitur, quod eundem possit Tristitia afficere, atque id eidem (per Prop. 39 hujus) inferre studebit. At (per Hypothesin) primum, quod hujusmodi imaginatur, est malum sibi illatum; ergo idem statim eidem inferre conabitur. Q.E.D.
Scholium
Conatus malum inferendi ei, quem odimus, Ira vocatur; conatus autem malum nobis illatum referendi Vindicta appellatur.
PROPOSITIO XLI
Si quis ab aliquo se amari imaginatur, nec se ullam ad id causam dedisse credit (quod per Coroll. Prop. 15 & per Prop. 16 hujus fieri potest), eundem contra amabit.
Demonstratio
Hęc Propositio eadem via demonstratur, ac pręcedens. Cujus etiam Scholium vide.
Scholium
Quod si se justam Amoris causam prębuisse crediderit gloriabitur (per Prop. 30 hujus cum ejusdem Schol.), quod quidem (per Prop. 25 hujus) frequentius contingit, & cujus contrarium evenire diximus, quando aliquis ab aliquo se odio haberi imaginatur (vide Schol. Prop. pręced.). Porro hic reciprocus Amor, & consequenter (per Prop. 39 hujus) conatus benefaciendi ei, qui nos amat, quique (per eandem Prop. 39 hujus) nobis benefacere conatur, Gratia, seu Gratitudo vocatur; atque adeo apparet, homines longe paratiores esse ad Vindictam, quam ad referendum beneficium.
Corollarium
Qui ab eo, quem odio habet, se amari imaginatur, Odio, & Amore simul conflictabitur. Quod eadem via, qua primum Propositionis pręcedentis Coroll. demonstratur.
Scholium
Quod si Odium pręvaluerit, ei, a quo amatur, malum inferre conabitur, qui quidem affectus Crudelitas appellatur, pręcipue si illum, qui amat, nullam Odii communem causam prębuisse creditur.
PROPOSITIO XLII
Qui in aliquem, Amore, aut spe Glorię motus, beneficium contulit, contristabitur, si viderit, beneficium ingrato animo accipi.
Demonstratio
Qui rem aliquam sibi similem amat, conatur, quantum potest, efficere, ut ab ipsa contra ametur (per Prop. 33 hujus). Qui igitur prę amore in aliquem beneficium contulit, id facit desiderio, quo tenetur, ut contra ametur, hoc est (per Prop. 34 hujus) spe Glorię, sive (per Schol. Prop. 30 hujus) Lętitię; adeoque (per Prop.12 hujus) hanc Glorię causam, quantum potest, imaginari, sive ut actu existentem contemplari conabitur. At (per Hypothesin) aliud imaginatur, quod ejusdem causę existentiam secludit: ergo (per Prop. 19 hujus) eo ipso contristabitur. Q.E.D.
PROPOSITIO XLIII
Odium reciproco odio augetur, & Amore contra deleri potest.
Demonstratio
Qui eum, quem odit, Odio contra erga se affectum esse imaginatur, eo ipso (per Prop. 40 hujus) novum Odium oritur, durante (per Hypothesin) adhuc primo. Sed si contra eundem amore erga se affectum esse imaginetur, quatenus hoc imaginatur, eatenus (per Prop. 30 hujus) se ipsum cum Lętitia contemplatur, & eatenus (per Prop. 29 hujus) eidem placere conabitur, hoc est, (per Prop. 41 hujus) eatenus conatur ipsum odio non habere, nullaque Tristitia afficere; qui quidem conatus (per Prop. 37 hujus) major, vel minor erit, pro ratione affectus, ex quo oritur; atque adeo si major fuerit illo, qui ex odio oritur, & quo rem, quam odit (per Prop. 26 hujus) Tristitia afficere conatur, ei pręvalebit, & Odium ex animo delebit. Q.E.D.
PROPOSITIO XLIV
Odium, quod Amore plane vincitur, in Amorem transit; & Amor propterea major est, quam si Odium non pręcessisset.
Demonstratio
Eodem modo procedit, ac Propositionis 38 hujus. Nam qui rem, quam odit, sive quam cum Tristitia contemplari solebat, amare incipit, eo ipso, quod amat, lętatur, & huic Lętitię, quam Amor involvit (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 13 hujus), illa etiam accedit, quę ex eo oritur, quod conatus amovendi Tristitiam, quam odium involvit (ut in Prop. 37 hujus ostendimus), prorsus juvatur, concomitante idea ejus, quem odio habuit, tanquam causa.
Scholium
Quamvis res ita se habeat, nemo tamen conabitur rem aliquam odio habere, vel Tristitia affici, ut majori hac Lętitia fruatur; hoc est, nemo spe damnum recuperandi, damnum sibi inferri cupiet, nec ęgrotare desiderabit spe convalescendi. Nam unusquisque suum esse conservare, & Tristitiam, quantum potest, amovere semper conabitur. Quod si contra concipi posset, hominem posse cupere aliquem odio habere, ut eum postea majori amore prosequatur, tum eundem odio habere semper desiderabit. Nam quo Odium majus fuerit, eo Amor erit major, atque adeo desiderabit semper, ut Odium magis magisque augeatur, & eadem de causa homo magis ac magis ęgrotare conabitur, ut majori Lętitia ex restauranda valetudine postea fruatur; atque adeo semper ęgrotare conabitur, quod (per Prop. 6 hujus) est absurdum.
PROPOSITIO XLV
Si quis aliquem sibi similem Odio in rem sibi similem, quam amat, affectum esse imaginatur, eum odio habebit.
Demonstratio
Nam res amata eum, qui ipsam odit, odio contra habet (per Prop. 40 hujus), adeoque amans, qui aliquem imaginatur rem amatam odio habere, eo ipso rem amatam Odio, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), Tristitia affectam esse imaginatur, & consequenter (per Prop. 21 hujus) contristatur, idque concomitante idea ejus, qui rem amatam odit tanquam causa, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ipsum odio habebit. Q.E.D.
PROPOSITIO XLVI
Si quis ab aliquo cujusdam classis, sive nationis a sua diversę, Lętitia, vel Tristitia affectus fuerit, concomitante ejus idea, sub nomine universali classis, vel nationis, tanquam causa: is non tantum illum, sed omnes ejusdem classis, vel nationis amabit, vel odio habebit.
Demonstratio
Hujus rei demonstratio patet ex Propositione 16 hujus Partis.
PROPOSITIO XLVII
Lętitia, quę ex eo oritur, quod scilicet rem, quam odimus, destrui, aut alio malo affici imaginamur, non oritur absque ulla animi Tristitia.
Demonstratio
Patet ex Prop. 27 hujus. Nam quatenus rem nobis similem Tristitia affici imaginamur, eatenus contristamur.
Scholium
Potest hęc Propositio etiam demonstrari ex Corollario Propositionis 17 Partis 2. Quoties enim rei recordamur, quamvis ipsa actu non existat, eandem tamen ut pręsentem contemplamur, Corpusque eodem modo afficitur; quare quatenus rei memoria viget, eatenus homo determinatur, ad eandem cum Tristitia contemplandum, quę determinatio, manente adhuc rei imagine, coercetur quidem memoria illarum rerum, quę hujus existentiam secludunt; sed non tollitur: atque adeo homo eatenus tantum lętatur, quatenus hęc determinatio coercetur; & hinc fit, ut hęc Lętitia, quę ex rei, quam odimus, malo oritur, toties repetatur, quoties ejusdem rei recordamur. Nam, uti diximus, quando ejusdem rei imago excitatur, quia hęc ipsius rei existentiam involvit, hominem determinat, ad rem cum eadem Tristitia contemplandum, qua eandem contemplari solebat, cum ipsa existeret. Sed quia ejusdem rei imagini alias junxit, quę ejusdem existentiam secludunt, ideo hęc ad Tristitiam determinatio statim coercetur, & homo de novo lętatur, & hoc toties, quoties hęc repetitio fit. Atque hęc eadem est causa, cur homines lętantur, quoties alicujus jam pręteriti mali recordantur, & cur pericula; a quibus liberati sunt, narrare gaudeant. Nam ubi aliquod periculum imaginantur, idem veluti adhuc futurum contemplantur, & ad id metuendum determinantur, quę determinatio de novo eoercetur idea libertatis, quam hujus periculi ideę junxerunt, eum ęodem liberati sunt, quęque eos de novo securos reddit, atque adeo de novo lętantur.
PROPOSITIO XLVIII
Amor, & Odium, ex. gr. erga Petrum destruitur, si Tristitia, quam hoc, & Lętitia, quam ille involvit, ideę alterius causę jungatur; & eatenus uterque diminuitur, quatenus imaginamur Petrum non solum fuisse alterutrius causam.
Demonstratio
Patet ex sola Amoris, & Odii definitione; quam vide in Schol. Prop. 13 hujus. Nam propter hoc solum Lętitia vocarur Amor & Trisritia Odium erga Petrum, quia scilicet Petrus hujus, vel illius affectus causa esse consideratur. Hoc itaque prorsus, vel ex parte sublato, affectus quoque erga Petrum prorsus, vel ex parte diminuitur. Q.E.D.
PROPOSITIO XLIX
Amor, & Odium erga rem, quam liberam esse imaginamur, major ex pari causa uterque debet esse, quam erga necessariam.
Demonstratio
Res, quam liberam esse imaginamur, debet (per Defin. 7 p. 1) per se absque aliis percipi. Si igitur eandem Lętitię, vel Tristitię causam esse imaginemur, eo ipso (per Schol. Prop. 13 hujus) eandem amabimus, vel odio habebimus, idque (per Prop. pręced.) summo Amore, vel Odio, qui ex dato affectu oriri potest. Sed si rem, quę ejusdem affectus est causa, ut necessariam imaginemur, tum (per eandem Defin. 7 p. 1) ipsam non solam, sed cum aliis ejusdem affectus causam esse imaginabimur, atque adeo (per Prop. pręced.) Amor, & Odium erga ipsam minor erit. Q.E.D.
Scholium
Hinc sequitur, homines, quia se liberos esse existimant, majore Amore, vel Odio se invicem prosequi, quam alia; ad quod accedit affectuum imitatio, de qua vide Prop. 27, 34, 40 & 43 hujus.
PROPOSITIO L
Res quęcunque potest esse per accidens Spei, aut Metus causa.
Demonstratio
Hęc Propositio eadem via demonstratur, qua PROPOSITIO 15 hujus, quam vide una cum Schol. 2 Propositionis 18 hujus.
Scholium
Res, quę per accidens Spei, aut Metus sunt causę, bona, aut mala omina vocantur. Deinde quatenus hęc eadem omina sunt Spei, aut Metus causa, eatenus (per Defin. Spei & Metus, quam vide in Schol. 2 Prop. 18 hujus) Lętitię, aut Tristitię sunt causa, & consequenter (per Coroll. Prop. 15 hujus) eatenus eadem amamus, vel odio habemus, & (per Prop. 28 hujus) tanquam media ad ea, quę speramus, adhibere, vel tanquam obstacula, aut Metus causas amovere conamur. Pręterea ex Propositione 25 hujus sequitur nos natura ita esse constitutos, ut ea, quę speramus, facile, quę autem timemus, difficile credamus, & ut de iis plus, minusve justo sentiamus. Atque ex his ortę sunt Superstitiones, quibus homines ubique conflictantur. Cęterum non puto operę esse pretium, animi hic ostendere fluctuationes, quę ex Spe, & Metu oriuntur; quandoquidem ex sola horum affectuum definitione sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Metum sine Spe (ut fusius suo loco explicabimus); & pręterea quandoquidem quatenus aliquid speramus, aut metuimus, eatenus idem amamus, vel odio habemus; atque adeo quicquid de Amore, & Odio diximus, facile unusquisque Spei, & Metui applicare poterit.
PROPOSITIO LI
Diversi homines ab uno, eodemque objecto diversimode affici possunt, & unus, idemque homo ab uno, eodemque objecto potest diversis temporibus diversimode affici.
Demonstratio
Corpus humanum (per Post. 3 p. 2) a corporibus externis plurimis modis afficitur. Possunt igitur eodem tempore duo homines diversimode esse affecti; atque adeo (per Axiom. 1, quod est post Lem. 3, quod vide post Prop. 13 p. 2) ab uno, eodemque objecto possunt diversimode affici. Deinde (per idem Post.) Corpus humanum potest jam hoc, jam alio modo esse affectum; & consequenter (per idem Axiom.) ab uno, eodemque objecto diversis temporibus diversimode affici. Q.E.D.
Scholium
Videmus itaque fieri posse, ut quod hic amat, alter odio habeat; & quod hic metuit, alter non metuat; & ut unus, idemque homo, jam amet, quod antea oderit, & ut jam audeat, quod antea timuit, &c. Deinde, quia unusquisque ex suo affectu judicat, quid bonum, quid malum, quid melius, & quid pejus sit (vide Schol. Prop. 39 hujus), sequitur homines tam judicio, quam affectu variare* ( * N. B. Posse hoc fieri, tametsi Mens humana pars esset divini intellectus, ostendimus in Schol. Prop. 13 p. 2.) posse; & hinc fit, ut cum alios aliis comparamus, ex sola affectuum differentia a nobis distinguantur, & ut alios intrepidos, alios timidos, alios denique alio nomine appellemus. Ex. gr. illum ego intrepidum vocabo, qui malum contemnit, quod ego timere soleo; & si pręterea ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas malum inferendi ei, quem odit, & benefaciendi ei, quem amat, non coercetur timore mali, a quo ego contineri soleo, ipsum audacem appellabo. Deinde ille mihi timidus videbitur, qui malum timet, quod ego contemnere soleo, & si insuper ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas coercetur timore mali, quod me continere nequit, ipsum pusillanimem esse dicam, & sic unusquisque judicabit. Denique ex hac hominis natura, & judicii inconstantia, ut & quod homo sępe ex solo affectu de rebus judicat, & quod res, quas ad Lętitiam, vel Tristitiam facere credit, quasque propterea (per Prop. 28 hujus), ut fiant, promovere, vel amovere conatur, sępe non nisi imaginarię sint, ut jam taceam alia, quę in 2. Parte ostendimus, de rerum incertitudine, facile concipimus hominem posse sępe in causa esse, tam ut contristetur, quam ut lętetur, sive ut tam Tristitia, quam Lętitia afficiatur, concomitante idea sui, tanquam causa; atque adeo facile intelligimus, quid Poenitentia, & quid Acquiescentia in se ipso sit. Nempe Poenitentia est Tristitia, concomitante idea sui, & Acquiescentia in se ipso est Lętitia, concomitante idea sui, tanquam causa, & hi affectus vehementissimi sunt, quia homines si liberos esse credunt. (Vide Prop. 49 hujus.)
PROPOSITIO LII
Objectum, quod simul cum aliis antea vidimus, vel quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus, non tamdiu contemplabimur, ac illud, quod aliquid singulare habere imaginamur.
Demonstratio
Simulatque objectum, quod cum aliis vidimus, imaginamur, statim & aliorum recordamur (per Prop. 18 p. 2., cujus etiam Schol. vide), & sic ex unius contemplatione statim in contemplationem alterius incidimus. Atque eadem est ratio objecti, quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus. Nam eo ipso supponimus, nos nihil in eo contemplari, quod antea cum aliis non viderimus. Verum cum supponimus, nos in objecto aliquo aliquid singulare, quod antea nunquam vidimus, imaginari, nihil aliud dicimus, quam quod Mens, dum illud objectum contemplatur, nullum aliud in se habeat, in cujus contemplationem ex contemplatione illius incidere potest; atque adeo ad illud solum contemplandum determinata est. Ergo objectum, &c. Q.E.D.
Scholium
Hęc Mentis affectio, sive rei singularis imaginatio, quatenus sola in Mente versatur, vocatur Admiratio, quę si ab objecto, quod timemus, moveatur, Consternatio dicitur, quia mali Admiratio hominem suspensum in sola sui contemplatione ita tenet, ut de aliis cogitare non valeat, quibus illud malum vitare posset. Sed si id, quod admiramur, sit hominis alicujus prudentia, industria, vel aliquid hujusmodi, quia eo ipso hominem nobis longe antecellere contemplamur, tum Admiratio vocatur Veneratio; alias Horror, si hominis iram, invidiam, &c. admiramur. Deinde, si hominis, quem amamus, prudentiam, industriam, &c. admiramur, Amor eo ipso (per Prop. 12 hujus), major erit, & hunc Amorem Admirationi, sive Venerationi junctum Devotionem vocamus. Et ad hunc modum concipere etiam possumus, Odium, Spem, Securitatem, & alios Affectus Admirationi junctos; atque adeo plures Affectus deducere poterimus, quam qui receptis vocabulis indicari solent. Unde apparet, Affectuum nomina inventa esse magis ex eorum vulgari usu, quam ex eorundem accurata cognitione.
Admirationi opponitur Contemptus, cujus tamen causa hęc plerumque est, quod sc. ex eo, quod aliquem rem aliquam admirari, amare, metuere &c. videmus, vel ex eo, quod res aliqua primo aspectu apparet similis rebus, quas admiramur, amamus, metuimus &c. (per Prop. 15 cum ejus Coroll. & Prop. 27 hujus) determinamur ad eandem rem admirandum, amandum, metuendum &c. Sed si ex ipsius rei pręsentia, vel accuratiore contemplatione, id omne de eadem negare cogamur, quod causa Admirationis, Amoris, Metus &c. esse potest, tum Mens ex ipsa rei pręsentia magis ad ea cogitandum, quę in objecto non sunt, quam quę in ipso sunt, determinata manet; cum tamen contra ex objecti pręsentia id pręcipue cogitare soleat, quod in objecto est. Porro sicut Devotio ex rei, quam amamus, Admiratione, sic Irrisio ex rei, quam odimus, vel metuimus, Contemptu oritur, & Dedignatio ex stultitię Contemptu, sicuti Veneratio ex Admiratione prudentię. Possumus denique Amorem, Spem, Gloriam, & alios Affectus junctos Contemptui concipere, atque inde alios pręterea Affectus deducere, quos etiam nullo singulari vocabulo ab aliis distinguere solemus.
PROPOSITIO LIII
Cum Mens se ipsam, suamque agendi potentiam contemplatur, lętatur, & eo magis, quo se, suamque agendi potentiam distinctius imaginatur.
Demonstratio
Homo se ipsum non cognoscit, nisi per affectiones sui Corporis, earumque ideas (per Prop. 19 & 23 p. 2). Cum ergo fit, ut Mens se ipsam possit contemplari, eo ipso ad majorem perfectionem transire, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), lętitia affici supponitur, & eo majori, quo se, suamque agendi potentiam distinctius imaginari potest. Q.E.D.
Corollarium
Hęc Lętitia magis magisque fovetur, quo magis homo se ab aliis laudari imaginatur. Nam quo magis se ab aliis laudari imaginatur, eo majori Lętitia alios ab ipso affici imaginatur, idque concomitante idea sui (per Schol. Prop. 29 hujus); atque adeo (per Prop. 27 hujus) ipse majore Lętitia, concomitante idea sui, afficitur. Q.E.D.
PROPOSITIO LIV
Mens ea tantum imaginari conatur, quę ipsius agendi potentiam ponunt.
Demonstratio
Mentis conatus, sive potentia est ipsa ipsius Mentis essentia (per Prop. 7 hujus); Mentis autem essentia (ut per se notum) id tantum, quod Mens est, & potest, affirmat; at non id, quod non est, neque potest; adeoque id tantum imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam affirmat, sive ponit. Q.E.D.
PROPOSITIO LV
Cum Mens suam impotentiam imaginatur, eo ipso contristatur.
Demonstratio
Mentis essentia id tantum, quod Mens est, & potest, affirmat, sive de natura Mentis est ea tantummodo imaginari, quę ipsius agendi potentiam ponunt (per Prop. pręced.). Cum itaque dicimus, quod Mens, dum se ipsam contemplatur, suam imaginatur impotentiam, nihil aliud dicimus, quam quod, dum Mens aliquid imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam ponit, hic ejus conatus coercetur, sive (per Schol. Prop. 11 hujus) quod ipsa contristatur. Q.E.D.
Corollarium
Hęc Tristitia magis ac magis fovetur, si se ab aliis vituperari imaginatur; quod eodem modo demonstratur, ac Coroll. Prop. 53 hujus.
Scholium
Hęc Tristitia, concomitante idea nostrę imbecillitatis, Humilitas appellatur; Lętitia autem, quę ex contemplatione nostri oritur, Philautia, vel Acquiescentia in se ipso vocatur. Et quoniam hęc toties repetitur, quoties homo suas virtutes, sive suam agendi potentiam contemplatur, hinc ergo etiam fit, ut unusquisque facta sua narrare, suique tam corporis, quam animi vires ostentare gestiat, & ut homines hac de causa sibi invicem molesti sint. Ex quibus iterum sequitur, homines natura esse invidos (vide Schol. Prop. 24 & Schol. Prop. 32 hujus), sive ob suorum ęqualium imbecillitatem gaudere, & contra propter eorundem virtutem contristari. Nam quoties unusquisque suas actiones imaginatur, toties Lętitia (per Prop. 53 hujus) afficitur, & eo majore, quo actiones plus perfectionis exprimere, & easdem distinctius imaginatur, hoc est (per illa, quę in Schol. 1 Prop. 40 p. 2 dicta sunt), quo magis easdem ab aliis distinguere, & ut res singulares contemplari potest. Quare unusquisque ex contemplatione sui tunc maxime gaudebit, quando aliquid in se contemplatur, quod de reliquis negat. Sed si id, quod de se affirmat, ad universalem hominis, vel animalis ideam refert, non tantopere gaudebit; & contra contristabitur, si suas, ad aliorum actiones comparatas, imbecilliores esse imaginetur, quam quidem Tristitiam (per Prop. 28 hujus) amovere conabitur, idque suorum ęqualium actiones perperam interpretando, vel suas, quantum potest adornando. Apparet igitur homines natura proclives esse ad Odium, & Invidiam, ad quam accedit ipsa educatio. Nam parentes solo Honoris & Invidię stimulo liberos ad virtutem concitare solent. Sed scrupulus forsan remanet, quod non raro hominum virtutes admiremur, eosque veneremur. Hunc ergo ut amoveam, sequens addam Corollarium.
Corollarium
Nemo virtutem alicui, nisi ęquali, invidet.
Demonstratio
Invidia est ipsum Odium (vide Schol. Prop. 24 hujus), sive (per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitia, hoc est (per Schol. Prop. Il hujus) affectio, qua hominis agendi potentia, seu conatus coercetur. At homo (per Schol. Prop. 9 hujus) nihil agere conatur, neque cupit, nisi quod ex data sua natura sequi potest; ergo homo nullam de se agendi potentiam, seu (quod idem est) virtutem prędicari cupiet, quę naturę alterius est propria, & suę aliena; adeoque ejus Cupiditas coerceri, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) ipse contristari nequit ex eo, quod aliquam virtutem in aliquo ipsi dissimili contemplatur, & consequenter neque ei invidere poterit. At quidem suo ęquali, qui cum ipso ejusdem naturę supponitur. Q.E.D.
Scholium
Cum igitur supra in Scholio Propositionis 52 hujus Partis, dixerimus, nos hominem venerari ex eo, quod ipsius prudentiam, fortitudinem, &c. admiramur, id fit (ut ex ipsa Prop. patet), quia has virtutes ei singulariter inesse, & non ut nostrę naturę communes imaginamur; adeoque easdem ipsi non magis invidebimus, quam arboribus altitudinem, & leonibus fortitudinem, &c.
PROPOSITIO LVI
Lętitię, Tristitię, & Cupiditatis, & consequenter uniuscujusque affectus, qui ex his componitur, ut animi fluctuationis, vel qui ab his derivatur, nempe Amoris, Odii, Spei, Metus, &c. tot species dantur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur.
Demonstratio
Lętitia, & Tristitia, & consequenter affectus, qui ex his componuntux, vel ex his derivantur, passiones sunt (per Schol. Prop. 11 hujus); nos autem (per Prop. 1 hujus) necessario patimur, quatenus ideas habemus inadęquatas; & quatenus easdem habemus (per Prop. 3 hujus), eatenus tantum patimur, hoc est (vide Schol. Prop. 40 p. 2), eatenus tantum necessario patimur, quatenus imaginamur, sive (vide Prop. 17 p. 2 cum ejus Schol.) quatenus afficimur affectu, qui naturam nostri Corporis, & naturam corporis externi involvit. Natura igitur uniuscujusque passionis ita necessario debet explicari, ut objecti, a quo afficimur, natura exprimatur. Nempe Lętitia, quę ex objecto, ex. gr. A oritur, naturam ipsius objecti A, & Lętitia, quę ex objecto B oritur, ipsius objecti B naturam involvit, atque adeo hi duo Lętitię affectus natura sunt diversi, quia ex causis diversę naturę oriuntur. Sic etiam Tristitię affectus, qui uno objecto oritur, diversus natura est a Tristitia, quę ab alia causa oritur; quod etiam de Amore, Odio, Spe, Metu, animi Fluctuatione, &c. intelligendum est: ac proinde Lętitię, Tristitię, Amoris, Odii, &c. tot species necessario dantur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque essentia, seu natura, quatenus ex data quacunque ejus constitutione determinata concipitur ad aliquid agendum (vide Schol. Prop. 9 hujus); ergo, prout unusquisque a causis externis hac, aut illa Lętitię, Tristitię, Amoris, Odii, &c. specie afficitur, hoc est, prout ejus natura hoc, aut alio modo constituitur, ita ejus Cupiditas alia, atque alia esse, & natura unius a natura alterius Cupiditatis tantum differre necesse est, quantum affectus, a quibus unaquęque oritur, inter se diffexunt. Dantur itaque tot species Cupiditatis, quot sunt species Lętitię, Tristitię, Amoris, &c. & consequenter (per jam ostensa) quot sunt objectorum species, a quibus afficimur. Q.E.D.
Scholium
Inter affectuum species, quę (per Prop. pręced.) perplurimę esse debent, insignes sunt Luxuria, Ebrietas, Libido, Avaritia, & Ambitio, quę non nisi Amoris, vel Cupiditatis sunt notiones; quę hujus utriusque affectus naturam explicant per objecta, ad quę referuntur. Nam per Luxuriam, Ebrietatem, Libidinem, Avaritiam, & Ambitionem nihil aliud intelligimus, quam convivandi, potandi, coeundi, divitiarum, & glorię immoderatum Amorem vel Cupiditatem. Pręterea hi affectus, quatenus eos per solum objectum, ad quod referuntur, ab aliis distinguimus, contrarios non habent. Nam Temperantia, quam Luxurię, & Sobrietas, quam Ebrietati, & denique Castitas, quam Libidini opponere solemus, affectus, seu passiones non sunt; sed animi indicant potentiam, quę hos affectus moderatur. Cęterum reliquas affectuum species hic explicare nec possum (quia tot sunt, quot objectorum species), nec, si possem, necesse est. Nam ad id, quod intendimus, nempe ad affectuum vires, & Mentis in eosdem potentiam determinandum, nobis sufficit, uniuscujusque affectus generalem habere definitionem. Sufficit, inquam, nobis affectuum, & Mentis communes proprietates intelligere, ut determinare possimus, qualis, & quanta sit Mentis potentia in moderandis, & coercendis affectibus. Quamvis itaque magna sit differentia inter hunc, & illum Amoris, Odii, vel Cupiditatis affectum, ex. gr. inter Amorem erga liberos, & inter Amorem erga uxorem, nobis tamen has differentias cognoscere, & affectuum naturam, & originem ulterius indagare, non est opus.
PROPOSITIO LVII
Quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius differt.
Demonstratio
Hęc Propositio patet ex Axiom. 1, quod vide post Lem. 3 Schol. Prop. 13 p. 2. At nihilominus eandem ex trium primitivorum affectuum definitionibus demonstrabimus.
Omnes affectus ad Cupiditatem, Lętitiam, vel Tristitiam referuntur, ut eorum, quas dedimus definitiones ostendunt. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque natura, seu essentia (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 9 hujus); ergo uniuscujusque individui Cupiditas, a Cupiditate alterius tantum discrepat, quantum natura, seu essentia unius ab essentia alterius differt. Lętitia deinde, & Tristitia passiones sunt, quibus uniuscujusque potentia, seu conatus in suo esse perseverandi augetur, vel minuitur, juvatur, vel coercetur (per Prop. 11 hujus & ejus Schol.). At per conatum in suo esse perseverandi, quatenus ad Mentem, & Corpus simul refertur, Appetitum, & Cupiditatem intelligimus (vide Schol. Prop. 9 hujus); ergo Lętitia, & Tristitia est ipsa Cupiditas, sive Appetitus, quatenus a causis externis augetur, vel minuitur, juvatur, vel coercetur, hoc est (per idem Schol.), est ipsa cujusque natura; atque adeo uniuscujusque Lętitia, vel Tristitia, a Lętitia, vel Tristitia alterius tantum etiam discrepat, quantum natura, seu essentia unius ab essentia alterius differt, & consequenter quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat, &c. Q.E.D.
Scholium
Hinc sequitur affectus animalium, quę irrationalia dicuntur (bruta enim sentire nequaquam dubitare possumus, postquam Mentis novimus originem) ab affectibus hominum tantum differre, quantum eorum natura a natura humana differt. Fertur quidem equus, & homo Libidine procreandi; at ille Libidine equina, hic autem humana. Sic etiam Libidines, & Appetitus Insectorum, piscium, & avium alii atque alii esse debent. Quamvis itaque unumquodque individuum sua, qua constat natura, contentum vivat, eaque gaudeat, vita tamen illa, qua unumquodque est contentutn, & gaudium nihil aliud est, quam idea, seu anima ejusdem individui, atque adeo gaudium unius a gaudio alterius tantum natura discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius differt. Denique ex pręcedenti Propositione sequitur, non parum etiam interesse, inter gaudium, quo ebrius ex. gr. ducitur, & inter gaudium, quo potitur Philosophus, quod hic in transitu monere volui. Atque hęc de affectibus, qui ad hominem referuntur, quatenus patitur. Superest, ut pauca addam de iis, qui ad eundem referuntur, quatenus agit.
PROPOSITIO LVIII
Pręter Lętitiam, & Cupiditatem, quę passiones sunt, alii Lętitię, & Cupiditatis affectus dantur, qui ad nos, quatenus agimus, referuntur.
Demonstratio
Cum Mens se ipsam, suamque agendi potentiam concipit, lętatur (per Prop. 53 hujus): Mens autem se ipsam necessario contemplatur, quando veram, sive adęquatam ideam concipit (per Prop. 43 p. 2). At Mens quasdam ideas adęquatas concipit (per Schol. 2 Prop. 40 p. 2): Ergo eatenus etiam lętatur, quatenus ideas adęquatas concipit, hoc est (per Prop.1 hujus), quatenus agit. Deinde Mens tam quatenus claras, & distinctas, quam quatenus confusas habet ideas, in suo esse perseverare conatur (per Prop. 9 hujus): At per conatum Cupiditatem intelligimus (per ejusdem Schol.); ergo Cupiditas ad nos refertur, etiam quatenus intelligimus, sive (per Prop. 1 hujus) quatenus agimus. Q.E.D.
PROPOSITIO LIX
Inter omnes affectus, qui ad Mentem, quatenus agit, referuntur, nulli sunt, quam qui ad Lętitiam, vel Cupiditatem referuntur.
Demonstratio
Omnes affectus ad Cupiditatem, Lętitiam, vel Tristitiam referuntur, ut eorum, quas dedimus, definitiones ostendunt. Per Tristitiam autem intelligimus, quod Mentis cogitandi potentia minuit, vel coercet (per Prop. 11 hujus & ejus Schol.); adeoque Mens, quatenus contristatur, eatenus ejus intelligendi, hoc est, ejus agendi potentia (per Prop. 1 hujus) minuitur, vel coercetur; adeoque nulli Tristitię affectus ad Mentem referri possunt, quatenus agit; sed tantum affectus Lętitię, & Cupiditatis, qui (per Prop. pręced.) eatenus etiam ad Mentem referuntur. Q.E.D.
Scholium
Omnes actiones, quę sequuntur ex affectibus, qui ad Mentem referuntur, quatenus intelligit, ad Fortitudinem refero, quam in Animositatem, & Generositatem distinguo. Nam per Animositatem intelligo Cupiditatem, qua unusquisque conatur suum esse ex solo rationis dictamine conservare. Per Generositatem autem Cupiditatem intelligo, qua unusquisque ex solo rationis dictamine conatur reliquos homines juvare, & sibi amicitia jungere. Eas itaque actiones, quę solum agentis utile intendunt, ad Animositatem, & quę alterius etiam utile intendunt, ad Generositatem refero. Temperantia igitur, Sobrietas, & animi in periculis pręsentia, &c. Animositatis sunt species; Modestia autem, Clementia &c. species Generositatis sunt. Atque his puto me pręcipuos affectus, animique fluctuationes, quę ex compositione trium primitivorum affectuum, nempe Cupiditatis, Lętitię, & Tristitię oriuntur, explicuisse, perque primas suas causas ostendisse. Ex quibus apparet, nos a causis externis multis modis agitari, nosque, perinde ut maris undę, a contrariis ventis agitatę, fluctuari, nostri eventus, atque fati inscios. At dixi, me pręcipuos tantum, non omnes, qui dari possunt, animi conflictus ostendisse. Nam eadem via, qua supra, procedendo facile possumus ostendere Amorem esse junctum Poenitentię, Dedignationi, Pudori, &c. Imo unicuique ex jam dictis clare constare credo, affectus tot modis alii cum aliis posse componi, indeque tot variationes oriri, ut nullo numero definiri queant. Sed ad meum institutum pręcipuos tantum enumeravisse sufficit; nam reliqui, quos omisi, plus curiositatis, quam utilitatis haberent. Attamen de Amore hoc notandum restat, quod scilicet sępissime contingit, dum re, quam appetebamus, fruimur, ut Corpus ex ea fruitione novam acquirat constitutionem, a qua aliter determinatur, & alię rerum imagines in eo excitantur, & simul Mens alia imaginari, aliaque cupere incipit. Ex. gr. cum aliquid, quod nos sapore delectare solet, imaginamur, eodem frui, nempe comedere cupimus. At quamdiu eodem sic fruimur, stomachus adimpletur, Corpusque aliter constituitur. Si igitur Corpore jam aliter disposito, ejusdem cibi imago, quia ipse pręsens adest, fomentetur, & consequenter conatus etiam, sive Cupiditas eundem comedendi, huic Cupiditati, seu conatui nova illa constitutio repugnabit, & consequenter cibi, quem appetebamus, pręsentia odiosa erit, & hoc est, quod Fastidium, & Tędium vocamus. Cęterum Corporis affectiones externas, quę in affectibus observantur, ut sunt tremor, livor, singultus, risus &c. neglexi, quia ad solum Corpus absque ulla ad Mentem relatione referuntur. Denique de affectuum definitionibus quędam notanda sunt, quas propterea hic ordine repetam, & quid in unaquaque observandum est, iisdem interponam.
AFFECTUUM DEFINITIONES
I. Cupiditas est ipsa hominis essentia, quatenus ex data quacunque ejus affectione determinata concipitur ad aliquid agendum.
Explicatio
Diximus supra in Scholio Propositionis 9 hujus Partis, Cupiditatem esse appetitum cum ejusdem conscientia; appetitum autem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata est ad ea agendum, quę ipsius conservationi inserviunt. Sed in eodem Scholio etiam monui, me revera inter humanum appetitum, & Cupiditatem nullam agnoscere differentiam. Nam sive homo sui appetitus sit conscius, sive non sit, manet tamen appetitus unus, idemque; atque adeo, ne tautologiam committere viderer, Cupiditatem per appetitum explicare nolui; sed eandem ita definire studui, ut omnes humanę naturę conatus, quos nomine appetitus, voluntatis, cupiditatis, vel impetus significamus, una comprehenderem. Potueram enim dicere, Cupiditatem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata concipitur ad aliquid agendum; sed ex hac definitione (per Prop. 23 p. 2) non sequeretur, quod Mens possit suę Cupiditatis, sive appetitus esse conscia. Igitur, ut hujus conscientię causam involverem, necesse fuit (per eandem Prop.) addere, quatenus ex data quacunque ejus affectione determinata &c. Nam per affectionem humanę essentię quamcunque ejusdem essentię constitutionem intelligimus, sive ea sit innata, sive quod ipsa per solum Cogitationis, sive per solum Extensionis attributum concipiatur, sive denique quod ad utrumque simul referatur. Hic igitur Cupiditatis nomine intelligo hominis quoscunque conatus, impetus, appetitus, & volitiones, qui pro varia ejusdem hominis constitutione varii, & non raro adeo sibi invicem oppositi sunt, ut homo diversimode trahatur, &, quo se vertat, nesciat.
II. Lętitia est hominis transitio a minore ad majorem perfectionem.
III. Tristitia est hominis transitio a majore ad minorem perfectionem.
Explicatio
Dico transitionem. Nam Lętitia non est ipsa perfectio. Si enim homo cum perfectione, ad quam transit, nasceretur, ejusdem absque Lętitię affectu compos esset; quod clarius apparet ex Tristitię affectu, qui huic est contrarius. Nam quod Tristitia in transitione ad minorem perfectionem consistit, non autem in ipsa minore perfectione, nemo negare potest, quandoquidem homo eatenus contristari nequit, quatenus alicujus perfectionis est particeps. Nec dicere possumus, quod Tristitia in privatione majoris perfectionis consistat; nam privatio nihil est; Tristitię autem affectus actus est, qui propterea nullus alius esse potest, quam actus transeundi ad minorem perfectionem, hoc est, actus quo hominis agendi potentia minuitur, vel coercetur (vide Schol. Prop. 11 hujus). Cęterum definitiones Hilaritatis, Titillationis, Melancholię, & Doloris omitto, quia ad Corpus potissimum referuntur, & non nisi Lętitię, aut Tristitię sunt Species.
IV. Admiratio est rei alicujus imaginatio, in qua Mens defixa propterea manet, quia hęc singularis imaginatio nullam cum reliquis habet connexionem. Vide Prop. 52 cum ejusdem Schol.
Explicatio
In Scholio Propositionis 18 Partis 2 ostendimus, quęnam sit causa, cur Mens, ex contemplatione unius rei, statim in alterius rei cogitationem incidat, videlicet, quia earum rerum imagines invicem concatenatę, & ita ordinatę sunt, ut alia aliam sequatur, quod quidem concipi nequit, quando rei imago nova est; sed Mens in ejusdem rei contemplatione detinebitur, donec ab aliis causis ad alia cogitandum determinetur. Rei itaque novę imaginatio in se considerata ejusdem naturę est, ac reliquę, & hac de causa ego Admirationem inter affectus non numero, nec causam video, cur id facerem, quandoquidem hęc Mentis distractio ex nulla causa positiva, quę Mentem ab aliis distrahat, oritur; sed tantum ex eo, quod causa, cur Mens ex unius rei contemplatione ad alia cogitandum determinatur, deficit.
Tres igitur (ut in Schol. Prop. 11 hujus monui) tantum affectus primitivos, seu primarios agnosco; nempe, Lętitię, Tristitię, & Cupiditatis, nec alia de causa verba de Admiratione feci, quam quia usu factum est, ut quidam affectus, qui ex tribus primitivis derivantur, aliis nominibus indicari soleant, quando ad objecta, quę admiramur, referuntur; quę quidem ratio me ex ęquo movet, ut etiam Contemptus definitionem his adjungam.
V. Contemptus est rei alicujus imaginatio, quę Mentem adeo parum tangit, ut ipsa Mens ex rei pręsentia magis moveatur ad ea imaginandum, quę in ipsa re non sunt, quam quę in ipsa sunt. Vide Schol. Prop. 52 hujus.
Definitiones Venerationis, & Dedignationis missas hic facio, quia nulli, quod sciam, affectus ex his nomen trahunt.
VI. Amor est Lętitia, concomitante idea causę externę.
Explicatio
Hęc Definitio satis clare Amoris essentiam explicat; illa vero Auctorum, qui definiunt Amorem esse voluntatem amantis se jungendi rei amatę, non Amoris essentiam, sed ejus proprietatem exprimit, &, quia Amoris essentia non satis ab Auctoribus perspecta fuit, ideo neque ejus proprietatis ullum clarum conceptum habere potuerunt, & hinc factum, ut eorum definitionem admodum obscuram esse omnes judicaverint. Verum notandum, cum dico, proprietatem esse in amante, se voluntate jungere rei amatę, me per voluntatem non intelligere consensum, vel animi deliberationem, seu liberum decretum (nam hoc fictitium esse demonstravimus Propositione 48 Partis 2), nec etiam Cupiditatem sese jungendi rei amatę, quando abest, vel perseverandi in ipsius pręsentia, quando adest; potest namque amor absque hac, aut illa Cupiditate concipi: sed per voluntatem me Acquiescentiam intelligere, quę est in amante ob rei amatę pręsentiam, a qua Lętitia amantis corroboratur, aut saltem fovetur.
VII. Odium est Tristitia, concomitante idea causę externę.
Explicatio
Quę hic notanda sunt, ex dictis in pręcedentis Definitionis Explicatione facile percipiuntur. Vide pręterea Schol. Prop.13 hujus.
VIII. Propensio est Lętitia, concomitante idea alicujus rei, quę per accidens causa est Lętitię.
IX. Aversio est Tristitia, concomitante idea alicujus rei, quę per accidens causa est Tristitię. De his vide Schol. Prop. 15 hujus.
X. Devotio est Amor erga eum, quem admiramur.
Explicatio
Admirationem oriri ex rei novitate, ostendimus Propositione 52 hujus. Si igitur contingat, ut id, quod admiramur, sępe imaginemur, idem admirari desinemus; atque adeo videmus, Devotionis affectum facile in simplicem Amorem degenerare.
XI. Irrisio est Lętitia orta & eo, quod aliquid, quod contemnimus, in re, quam odimus, inesse imaginamur.
Explicatio
Quatenus rem, quam odimus, contemnimus, eatenus de eadem existentiam negamus (vide Schol. Prop. 52 hujus), & eatenus (per Prop. 20 hujus) lętamur. Sed quoniam supponimus, hominem id, quod irridet, odio tamen habere, sequitur, hanc Lętitiam solidam non esse. Vide Schol. Prop. 47 hujus.
XII. Spes est inconstans Lętitia, orta ex idea rei futurę, vel pręteritę, de cujus eventu aliquatenus dubitamus.
XIII. Metus est inconstans Tristitia, orta ex idea rei futurę, vel pręteritę, de cujus eventu aliquatenus dubitamus. Vide de his Schol. 2 Prop. 18 hujus.
Explicatio
Ex his definitionibus sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Metum sine Spe. Qui enim Spe pendet, & de rei eventu dubitat, is aliquid imaginari supponitur, quod rei futurę existentiam secludit; atque adeo eatenus contristari (per Prop. 19 hujus), & consequenter, dum Spe pendet, metuere, ut res eveniat. Qui autem contra in Metu est, hoc est, de rei, quam odit, eventu dubitat, aliquid etiam imaginatur, quod ejusdem rei existentiam secludit; atque adeo (per Prop. 20 hujus) lętatur, & consequenter eatenus Spem habet, ne eveniat.
XIV. Securitas est Lętitia, orta ex idea rei futurę, vel pręteritę, de qua dubitandi causa sublata est.
XV. Desperatio est Tristitia, orta ex idea rei futurę, vel pręteritę, de qua dubitandi causa sublata est.
Explicatio
Oritur itaque ex Spe Securitas, & ex Metu Desperatio, quando de rei eventu dubitandi causa tollitur, quod fit, quia homo rem pręteritam, vel futuram adesse imaginatur, & ut pręsentem contemplatur; vel quia alia imaginatur, quę existentiam earum rerum secludunt, quę ipsi dubium injiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu (per Coroll. Prop. 31 p. 2) nunquam possumus esse certi, fieri tamen potest, ut de earum eventu nan dubitemus. Aliud enim esse ostendimus (vide Schol. Prop. 49 p. 2) de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere; atque adeo fieri potest, ut ex imagine rei pręteritę, aut futurę, eodem Lętitię, vel Tristitię affectu afficiamur, ac ex rei pręsentis imagine, ut in Propositione 18 hujus demonstravimus, quam cum ejusdem Scholiis vide.
XVI. Gaudium est Lętitia, concomitante idea rei pręteritę, quę pręter Spem evenit.
XVII. Conscientię morsus est Tristitia, concomitante idea rei pręteritę, quę pręter Spem evenit.
XVIII. Commiseratio est Tristitia, concomitante idea mali, quod alteri, quem nobis similem esse imaginamur, evenit. Vide Schol. Prop. 22. & Schol. Prop. 27 hujus.
Explicatio
Inter Commiserationem & Misericordiam nulla videtur essa differentia, nisi forte, quod Commiseratio singularem affectum respiciat, Misericordia autem ejus habitum.
XIX. Favor est Amor erga aliquem, qui alteri benefecit.
XX. Indignatio est Odium erga aliquem, qui alteri malefecit.
Explicatio
Hęc nomina ex communi usu aliud significare scio. Sed meum institutum non est, verborum significationem, sed rerum naturam explicare, easque iis vocabulis indicare, quorum significatio, quam ex usu habent, a significatione, qua eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel monuisse sufficiat. Cęterum horum affectuum causam vide in Corollario 1 Propositionis 27 & Scholio Propositionis 22 hujus Partis.
XXI. Existimatio est de aliquo prę Amore plus justo sentire.
XXII. Despectus est de aliquo prę Odio minus justo sentire.
Explicatio
Est itaque Existimatio Amoris, & Despectus Odii effectus, sive proprietas; atque adeo potest Existimatio etiam definiri, quod sit Amor, quatenus hominem ita afficit, ut de re amata plus justo sentiat, & contra Despectus, quod sit Odium, quatenus hominem ita afficit, ut de eo, quem odio habet, minus justo sentiat. Vide de his Schol. Prop. 26 hujus.
XXIII. Invidia est Odium, quatenus hominem ita afficit, ut ex alterius felicitate contristetur, & contra, ut ex alterius malo gaudeat.
Explicatio
Invidię opponitur communiter Misericordia, quę proinde, invita vocabuli significatione, sic definiri potest.
XXIV. Misericordia est Amor, quatenus hominem ita afficit, ut ex bono alterius gaudeat, & contra ut ex alterius malo contristetur.
Explicatio
Cęterum de Invidia vide Schol. Prop. 24 & Schol. Prop. 32 hujus. Atque hi affectus Lętitię & Tristitię sunt, quos idea rei externę comitatur, tanquam causa per se, vel per accidens. Hinc ad alios transeo, quos idea rei internę comitatur, tanquam causa.
XXV. Acquiescentia in se ipso est Lętitia, orta ex eo, quod homo se ipsum, suamque agendi potentiam contemplatur.
XXVI. Humilitas est Tristitia, orta ex eo, quod homo suam impotentiam, sive imbecillitatem contemplatur.
Explicatio
Acquiescentia in se ipso Humilitati opponitur, quatenus per eandem intelligimus Lętitiam, quę ex eo oritur, quod nostram agendi potentiam contemplamur; sed quatenus per ipsam etiam intelligimus Lętitiam, concomitante idea alicujus facti, quod nos ex Mentis libero decreto fecisse credimus, tum Poenitentię opponitur, quę a nobis sic definitur.
XXVII. Poenitentię est Tristitia, concomitante idea alicujus facti, quod nos ex libero Mentis decreto fecisse credimus.
Explicatio
Horum affectuum causas ostendimus in Schol. Prop. 31 hujus, & Prop. 53, 54 & 55 hujus, ejusque Schol. De libero autem Mentis decreto vide Schol. Prop. 35 p. 2. Sed hic pręterea notandum venit mirum non esse, quod omnes omnino actus, qui ex consuetudine pravi vocantur, sequatur Tristitia, & illos, qui recti dicuntur, Lętitia. Nam hoc ab educatione potissimum pendere, facile ex supra dictis intelligimus. Parentes nimirum, illos exprobrando, liberosque propter eosdem sępe objurgando, hos contra suadendo, & laudando, effecerunt, ut Tristitię commotiones illis, Lętitię vero his jungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur. Nam consuetudo, & Religio non est omnibus eadem; sed contra quę apud alios sacra, apud alios profana, & quę apud alios honesta, apud alios turpia sunt. Prout igitur unusquisque educatus est, ita facti alicujus poenitet, vel eodem gloriatur.
XXVIII. Superbia est de se prę amore sui plus justo sentire.
Explicatio
Differt igitur Superbia ab Existimatione, quod hęc ad objectum externum, Superbia autem ad ipsum hominem, de se plus justo sentientem, referatur. Cęterum, ut Existimatio Amoris, sic Superbia Philautię effectus, vel proprietas est, quę propterea etiam definiri potest, quod sit Amor sui, sive Acquiescentia in se ipso, quatenus hominem ita afficit, ut de se plus justo sentiat (vide Schol. Prop. 26 hujus). Huic affectui non datur contrarius. Nam nemo de se, prę odio sui, minus justo sentit; imo nemo de se minus justo sentit, quatenus imaginatur, se hoc, vel illud non posse. Nam quicquid homo imaginatur se non posse, id necessario imaginatur, & hac imaginatione ita disponitur, ut id agere revera non possit, quod se non posse imaginatur. Quamdiu enim imaginatur se hoc, vel illud non posse, tamdiu ad agendum non est determinatus; & consequenter tamdiu impossibile ei est, ut id agat. Verumenimvero si ad illa attendamus, quę a sola opinione pendent, concipere poterimus fieri posse, ut homo de se minus justo sentiat; fieri enim potest, ut aliquis, dum tristis imbecillitatem contemplatur suam, imaginetur, se ab omnibus contemni, idque dum reliqui nihil minus cogitant, quam ipsum contemnere. Potest pręterea homo de se minus justo sentire, si aliquid de se in pręsenti neget cum relatione ad futurum tempus, cujus en incertus; ut quod neget, se nihil certi posse concipere, nihilque nisi prava, vel turpia posse cupere, vel agere, &c. Possumus deinde dicere, aliquem de se minus justo sentire, cum videmus, ipsum ex nimio pudoris metu, ea non audere, quę alii ipsi ęquales audent. Hunc igitur affectum possumus Superbię opponere, quem Abjectionem vocabo, nam ut ex Acquiescentia in se ipso Superbia, sic ex Humilitate Abjectio oritur, quę proinde a nobis sic definitur.
XXIX. Abjectio est de se prę Tristitia minus justo sentire.
Explicatio
Salemus tamen sępe Superbię Humilitatem opponere; sed tum magis ad utriusque effectus, quam naturam attendimus. Solemus namque illum superbum vocare, qui nimis gloriatur (vide Schol. Prop. 30 hujus), qui non nisi virtutes suas, & aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus pręferri vult, & qui denique ea gravitate & ornatu incedit, quo solent alii, qui longe supra ipsum sant positi. Contra illum humilem vocamus, qui sępius erubescit, qui sua vitia fatetur, & aliorum virtutes narrat, qui omnibus cedit, & qui denique submisso capite ambulat, & se ornare negligit. Cęterum hi affectus; nempe Humilitas, & Abjectio, rarissimi sunt. Nam natura humana, in se considerata, contra eosdem, quantum potest, nititur (vide Prop. 13 & 54 hujus); ideo, qui maxime creduntur abjecti, & humiles esse, maxime plerumque ambitiosi, & invidi sunt.
XXX. Gloria est Lętitia, concomitante idea alicujus nostrę actionis, quam alios laudare imaginamur.
XXXI. Pudor est Tristitia, concomitante idea alicujus actionis, quam alios vituperare imaginamur.
Explicatio
De his vide Scholium Propositionis 30 hujus Partis. Sed hic notanda est differentia, quę est inter Pudorem, & Verecundiam. Est enim Pudor Tristitia, quę sequitur factum, cujus pudet. Verecundia autem est Metus, seu Timor Pudoris, quo homo continetur, ne aliquid turpe committat. Verecundię opponi solet Impudentia, quę revera affectus non est, ut suo loco ostendam: sed affectuum nomina (ut jam monui) magis eorum usum, quam naturam respiciunt. Atque his Lętitię, & Tristitię affectus, quos explicare proposueram, absolvi. Pergo itaque ad illos, quos ad Cupiditatem refero.
XXXII. Desiderium est Cupiditas, sive Appetitus re aliqua potiundi, quę ejusdem rei memoria fovetur, & simul aliarum rerum memoria, quę ejusdem rei appetendę existentiam secludunt, coercetur.
Explicatio
Cum alicujus rei recordamur, ut jam sępe diximus, eo ipso disponimur, ad eandem eodem affectu contemplandum, ac si res pręsens adesset; sed hęc dispositio, seu conatus, dum vigilamus, plerumque cohibetur ab imaginibus rerum, quę existentiam ejus, cujus recordamur, secludunt. Quando itaque rei meminimus, quę nos aliquo Lętitię genere afficit, eo ipso conamur eandem, cum eodem Lętitię affectu, ut pręsentem contemplari, qui quidem conatus statim cohibetur memoria rerum, quę illius existentiam secludunt. Quare desiderium revera Tristitia est, quę Lętitię opponitur illi, quę ex absentia rei, quam odimus, oritur, de qua vide Scholium Propositionis 47 hujus Partis. Sed quia nomen desiderium Cupiditatem respicere videtur, ideo hunc affectum ad Cupiditatis affectus refero.
XXXIII. Aemulatio est alicujus rei Cupiditas, quę nobis ingeneratur ex eo, quod alios eandem Cupiditatem habere imaginamur.
Explicatio
Qui fugit, quia alios fugere, vel qui timet, quia alios timere videt, vel etiam ille, qui ex eo, quod aliquem manum suam combussisse videt, manum ad se contrahit, corpusque movet, quasi ipsius manus combureretur, eum imitari quidem alterius affectum; sed non eundem ęmulari dicemus; non quia aliam ęmulationis, aliam imitationis novimus causam; sed quia usu factum est, ut illum tantum vocemus ęmulum, qui id, quod honestum, utile, vel jucundum esse judicamus, imitatur. Cęterum de Aemulationis causa vide Propositionem 27 hujus Partis cum ejus Scholio. Cur autem huic affectui plerumque juncta sit Invidia, de eo vide Propositionem 32 hujus cum ejusdem Scholio.
XXXIV. Gratia, seu Gratitudo est Cupiditas, seu Amoris studium, quo ei benefacere conamur, qui in nos pari amoris affectu beneficium contulit. Vide Prop. 39 cum Schol. Prop. 41 hujus.
XXXV. Benevolentia est Cupiditas benefaciendi ei, cujus nos miseret. Vide Schol. Prop. 27 hujus.
XXXVI. Ira est Cupiditas, qua ex Odio incitamur ad illi, quem odimus, malum inferendum. Vide Prop. 39 hujus.
XXXVII. Vindicta est Cupiditas, qua ex reciproco Odio concitamur ad malum inferendum ei, qui nobis pari affectu damnum intulit. Vide Coroll. 2 Prop. 40 hujus cum ejusdem Schol.
XXXVIII. Crudelitas, seu Sęvitia est Cupiditas, qua aliquis concitatur ad malum inferendum ei, quem amamus, vel cujus nos miseret.
Explicatio
Crudelitati opponitur Clementia, quę passio non est, sed animi potentia, qua homo iram, & vindictam moderatur.
XXXIX. Timor est Cupiditas majus, quod metuimus, malum minore vitandi. Vide Schol. Prop. 39 hujus.
XL. Audacia est Cupiditas, qua aliquis incitatur ad aliquid agendum cum periculo, quod ejus ęquales subire metuunt.
XLI. Pusillanimitas dicitur de eo, cujus Cupiditas coercetur timore periculi, quod ejus ęquales subire audent.
Explicatio
Est igitur Pusillanimitas nihil aliud, quam Metus alicujus mali, quod plerique non solent metuere; quare ipsam ad Cupiditatis affectus non refero. Eandem tamen hic explicare volui, quia quatenus ad Cupiditatem attendimus, affectui Audacię revera opponitur.
XLII. Consternatio dicitur de eo, cujus Cupiditas malum vitandi coercetur admiratione mali, quod timet.
Explicatio
Est itaque Consternatio Pusillanimitatis species. Sed quia Consternatio ex duplici Timore oritur, ideo commodius definiri potest, quod sit Metus, qui hominem stupefactum, aut fluctuantem ita continet, ut is malum amovere non possit. Dico stupefactum, quatenus ejus Cupiditatem malum amovendi admiratione coerceri intelligimus. Fluctuantem autem dico, quatenus concipimus eandem Cupiditatem coerceri Timore alterius mali, quod ipsum ęque cruciat: unde fit, ut quodnam ex duobus avertat, nesciat. De his vide Schol. Prop. 39 & Schol. Prop. 52 hujus. Cęterum de Pusillanimitate, & Audacia vide Schol. Prop. 51 hujus.
XLIII. Humanitas, seu Modestia est Cupiditas ea faciendi, quę hominibus placent, & omittendi, quę displicent.
XLIV. Ambitio est immodica glorię Cupiditas.
Explicatio
Ambitio est Cupiditas, qua omnes affectus (per Prop. 27 & 31 hujus) foventur, & corroborantur; & ideo his affectus vix superari potest. Nam quamdiu homo aliqua Cupiditate tenetur, hac simul necessario tenetur. Optimus quisque, inquit Cicero, maxime gloria ducitur. Philosophi etiam libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt, &c.
XLV. Luxuria est immoderata convivandi Cupiditas, vel etiam Amor.
XLVI. Ebrietas est immoderata potandi Cupiditas, & Amor.
XLVII. Avaritia est immoderata divitiarum Cupiditas, & Amor.
XLVIII. Libido est etiam Cupiditas, & Amor in commiscendis corporibus.
Explicatio
Sive hęc coeundi Cupiditas moderata sit, sive non sit, Libido appellari solet.
Porro hi quinque affectus (ut in Schol. Prop. 56 hujus monui) contrarios non habent. Nam Modestia species est Ambitionis, de qua vide Schol. Prop. 29 hujus, Temperantiam deinde, Sobrietatem, & Castitatem Mentis potentiam, non autem passionem indicare, jam etiam monui. Et tametsi fieri potest, ut homo avarus, ambitiosus, vel timidus a nimio cibo, potu, & coitu abstineat, Avaritia tamen, Ambitio, & Timor luxurię, ebrietati, vel libidini non sunt contrarii. Nam avarus in cibum, & potum alienum se ingurgitare plerumque desiderat. Ambitiosus autem, modo speret fore clam, in nulla re sibi temperabit, & si inter ebrios vivat, & libidinosos, ideo quia ambitiosus est, proclivior erit ad eadem vitia. Timidus denique id, quod non vult, facit. Nam quamvis mortis vitandę causa divitias in mare projiciat, manet tamen avarus; & si libidinosus tristis est, quod sibi morem gerere nequeat, non desinit propterea libidinosus esse. Et absolute hi affectus non tam ipsos actus convivandi, potandi &c. respiciunt, quam ipsum Appetitum & Amorem. Nihil igitur his affectibus opponi potest, pręter Generositatem & Animositatem, de quibus in seqq.
Definitiones Zelotypię & reliquarum animi fluctuationum silentio prętermitto, tam quia ex compositione affectuum, quos jam definivimus, oriuntur, quam quia pleręque nomina non habent, quod ostendit ad usum vitę sufficere, easdem in genere tantummodo noscere. Cęterum ex Definitionibus affectuum, quos explicuimus, liquet, eos omnes a Cupiditate, Lętitia, vel Tristitia oriri, seu potius nihil pręter hos tres esse, quorum unusquisque variis nominibus appellari solet propter varias eorum relationes, & denominationes extrinsecas. Si jam ad hos primitivos, & ad ea, quę de natura Mentis supra diximus, attendere velimus, affectus, quatenus ad solam Mentem referuntur, sic definire poterimus.
AFFECTUUM GENERALIS DEFINITIO
Affectus, qui animi Pathema dicitur, est confusa idea, qua Mens majorem, vel minorem sui Corporis, vel alicujus ejus partis existendi vim, quam antea, affirmat, & qua data ipsa Mens ad hoc potius, quam ad illud cogitandum determinatur.
Explicatio
Dico primo Affectum, seu passionem animi esse confusam ideam. Nam Mentem eatenus tantum pati, ostendimus (vide Prop. 3 hujus), quatenus ideas inadęquatas, sive confusas habet. Dico deinde, qua mens majorem, vel minorem sui corporis, vel alicujus ejus partis existendi vim, quam antea, affirmat. Omnes enim corporum ideę, quas habemus, magis nostri Corporis actualem constitutionem (per Coroll: 2 Prop. 16 p. 2), quam corporis externi naturam indicant; at hęc, quę affectus formam constituit, Corporis, vel alicujus ejus partis constitutionem indicare, vel exprimere debet, quam ipsum Corpus, vel aliqua ejus pars habet, ex eo, quod ipsius agendi potentia, sive existendi vis augetur, vel minuitur, juvatur, vel coercetur. Sed notandum, cum dico, majorem, vel minorem existendi vim, quam antea, me non intelligere, quod Mens pręsentem Corporis constitutionem cum pręterita comparat; sed quod idea, quę affectus formam constituit, aliquid de corpore affirmat, quod plus, minusve realitatis revera involvit, quam antea: Et quia essentia Mentis in hoc consistit (per Prop. 11 & 13 p. 2), quod sui Corporis actualem existentiam affirmat, & nos per perfectionem ipsam rei essentiam intelligimus, sequitur ergo, quod Mens ad majorem, minoremve perfectionem transit, quando ei aliquid de suo corpore, vel aliqua ejus parte affirmare contingit, quod plus, minusve realitatis involvit, quam antea. Cum igitur supra dixerim, Mentis cogitandi potentiam augeri, vel minui; nihil aliud intelligere volui, quam quod Mens ideam sui Corporis, vel alicujus ejus partis formaverit, quę plus minusve realitatis exprimit, quam de suo Corpore affirmaverat. Nam idearum pręstantia, & actualis cogitandi potentia ex objecti pręstantia ęstimatur. Addidi denique, & qua data ipsa Mens ad hoc potius, quam ad aliud cogitandum determinatur, ut pręter Lętitię, & Tristitię naturam, quam prima definitionis pars explicat, Cupiditatis etiam naturam exprimerem.
Finis Tertiae Partis.