Begin
Ethices pars secunda - De Natura & Origine Mentis »»

Ethices pars prima - De Deo

directe link naar dit bericht link naar de reacties rubriek: ethices
DEFINITIONES I. Per causam sui intelligo id, cujus essentia involvit existentiam, sive id, cujus natura non potest concipi, nisi existens. II. Ea res dicitur in suo genere finita, quŠ alia ejusdem naturŠ terminari potest. Ex. gr. corpus dicitur finitum, quia...

DEFINITIONES

I. Per causam sui intelligo id, cujus essentia involvit existentiam, sive id, cujus natura non potest concipi, nisi existens.

II. Ea res dicitur in suo genere finita, quŠ alia ejusdem naturŠ terminari potest. Ex. gr. corpus dicitur finitum, quia aliud semper majus concipimus. Sic cogitatio alia cogitatione terminatur. At corpus non terminatur cogitatione, nec cogitatio corpore.

III. Per substantiam intelligo id, quod in se est, & per se concipitur: hoc est id, cujus conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debeat.

IV. Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantia percipit, tanquam ejusdem essentiam consticuens.

V. Per modum intelligo substantiŠ affectiones, sive id, quod in alio esc, per quod etiam concipitur.

VI. Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque Šternam, & infinitam essentiam exprimit.

Explicatio

Dico absolute infinitum, non autem in suo genere; quicquid enim in suo genere tantum infinitum est, infinita de eo attributa negare possumus; quod autem absolute infinitum est, ad ejus essentiam pertinet, quicquid essentiam exprimit, & negationem nullam involvit.

VII. Ea res libera dicitur, quŠ ex sola suŠ naturŠ necessitate existit, & a se sola ad agendum determinatur: Necessaria autem, vel potius coacta, quŠ ab alio determinatur ad existendum, & operandum certa, ac determinata ratione.

VIII. Per Šternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus ex sola rei ŠternŠ definitione necessario sequi concipitur.

Explicatio

Talis enim existentia, ut Šterna veritas, sicut rei essentia, concipitur, proptereaque per durationem, aut tempus explicari non potest, tametsi duratio principio, & fine carere concipiatur.


AXIOMATA

I. Omnia, quŠ sunt, vel in se, vel in alio sunt.

II. Id, quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet.

III. Ex data causa determinata necessario sequitur effectus, & contra, si nulla detur determinata causa, impossibile est, ut effectus sequatur.

IV. Effectus cognitio a cognitione causŠ dependet, & eandem involvit.

V. QuŠ nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non involvit.

VI. Idea vera debet cum suo ideato convenire.

VII. Quicquid ut non existens potest concipi, ejus essentia non involvit existentiam.


PROPOSITIO I

Substantia prior est natura suis affectionibus.

Demonstratio

Patet ex Definitione 3 & 5.


PROPOSITIO II

DuŠ substantiŠ, diversa attributa habentes, nihil inter se commune habent.

Demonstratio

Patet etiam ex Defin. 3. UnaquŠque enim in se debet esse, & per se debet concipi, sive conceptus unius conceptum alterius non involvit.


PROPOSITIO III

QuŠ res nihil commune inter se habent, earum una alterius causa esse non potest.

Demonstratio

Si nihil commune cum se invicem habent, ergo (per Axiom. 5) nec per se invicem possunt intelligi; adeoque (per Axiom. 4) una alterius causa esse non potest. Q.E.D.


PROPOSITIO IV

DuŠ, aut plures res distinctŠ, vel inter se distinguuntur ex diversitate attributorum substantiarum, vel ex diversitate earundem affectionum.

Demonstratio

Omnia, quŠ sunt, vel in se, vel in alio sunt (per Axiom. 1), hoc est (per Defin. 3 & 5) extra intellectum nihil datur prŠter substantias, earumque affectiones. Nihil ergo extra intellectum datur, per quod plures res distingui inter se possunt prŠter substantias, sive quod idem est (per Defin. 4) earum attributa, earumque affectiones. Q.E.D.


PROPOSITIO V

In rerum natura non possunt dari duŠ, aut plures substantiŠ ejusdem naturŠ, sive attributi.

Demonstratio

Si darentur plures distinctŠ, deberent inter se distingui, vel ex diversitate attributorum, vel ex diversitate affectionum (per Prop. prŠced.). Si tantum ex diversitate attributorum, concedetur ergo, non dari, nisi unam ejusdem attributi. At si ex diversitate affectionum, cum substantia sit prior natura suis affectionibus (per Prop. 1), depositis ergo affectionibus, & in se considerata, hoc est (per Defin. 3 & Axiom. 6) vere considerata, non poterit concipi ab alia distingui, hoc est (per Prop. prŠced.) non poterunt dari plures, sed tantum una. Q.E.D.


PROPOSITIO VI

Una substantia non potest produci ab alia substantia.

Demonstratio

In rerum natura non possunt dari duŠ substantiŠ ejusdem attributi (per Prop. prŠced.), hoc est (per Prop. 2), quŠ aliquid inter se commune habent. Adeoque (per Prop. 3) una alterius causa esse nequit, sive ab alia non potest produci. Q.E.D.

Corollarium

Hinc sequitur substantiam ab alio produci non posse. Nam in rerum natura nihil datur prŠter substantias, earumque affectiones, ut patet ex Axiom. 1 & Defin. 3 & 5. Atqui a substantia produci non potest (per Prop. prŠced.). Ergo substantia absolute ab alio produci non potest. Q.E.D.

Aliter

Demonstratur hoc etiam facilius ex absurdo contradictorio. Nam si substantia ab alio posset produci, ejus cognitio a cognitione suŠ causŠ deberet pendere (per Axiom. 4); adeoque (per Defin. 3) non esset substantia.


PROPOSITIO VII

Ad naturam substantiŠ pertinet existere.

Demonstratio

Substantia non potest produci ab alio (per Coroll. Prop. prŠced.); erit itaque causa sui, id est (per Defin. 1), ipsius essentia involvit necessario existentiam, sive ad ejus naturam pertinet existere. Q.E.D.


PROPOSITIO VIII

Omnis substantia est necessario infinita.

Demonstratio

Substantia unius attributi non, nisi unica, existit (per Prop. 5), & ad ipsius naturam pertinet existere (per Prop. 7). Erit ergo de ipsius natura, vel finita, vel infinita existere. At non finita. Nam (per Defin. 2) deberet terminari ab alia ejusdem naturŠ, quŠ etiam necessario deberet existere (per Prop. 7); adeoque darentur duŠ substantiŠ ejusdem attributi, quod est absurdum (per Prop. 5). Existit ergo infinita. Q.E.D.

Scholium I

Cum finitum esse revera sit ex parte negatio, & infinitum absoluta affirmatio existentiŠ alicujus naturŠ, sequitur ergo ex sola Prop. 7 omnem substantiam debere esse infinitam.

Scholium II

Non dubito, quin omnibus, qui de rebus confuse judicant, nec res per primas suas causas noscere consueverunt, difficile sit, demonstrationem Prop. 7 concipere; nimirum quia non distinguunt inter modificationes substantiarum, & ipsas substantias, neque sciunt, quomodo res producuntur. Unde fit, ut principium, quod res naturales habere vident, substantiis affingant; qui enim veras rerum causas ignorant, omnia confundunt, & sine ulla mentis repugnantia tam arbores, quam homines, loquentes fingunt, & homines tam ex lapidibus, quam ex semine, formari, &, quascunque formas in alias quascunque mutari, imaginantur. Sic etiam, qui naturam divinam cum humana confundunt, facile Deo affectus humanos tribuunt, prŠsertim quamdiu etiam ignorant, quomodo affectus in mente producuntur. Si autem homines ad naturam substantiŠ attenderent, minime de veritate Prop. 7 dubitarent; imo hŠc Prop. omnibus axioma esset, & inter notiones communes numeraretur. Nam per substantiam intelligerent id, quod in se est, & per se concipitur, hoc est, id, cujus cognitio non indiget cognitione alterius rei. Per modificationes autem id, quod in alio est, & quarum conceptus a conceptu rei, in qua sunt, formatur: quocirca modificationum non existentium veras ideas possumus habere; quandoquidem, quamvis non existant actu extra intellectum, earum tamen essentia ita in alio comprehenditur, ut per idem concipi possint. Verum substantiarum veritas extra intellectum non est, nisi in se ipsis, quia per se concipiuntur. Si quis ergo diceret, se claram, & distinctam, hoc est, veram ideam substantiŠ habere, & nihilominus dubitare, num talis substantia existat, idem hercle esset, ac si diceret, se veram habere ideam, & nihilominus dubitare, num falsa sit (ut satis attendenti fit manifestum); vel, si quis statuat, substantiam creari, simul statuit, ideam falsam factam esse veram, quo sane nihil absurdius concipi potest; adeoque fatendum necessario est, substantiŠ existentiam, sicut ejus essentiam, Šternam esse veritatem. Atque hinc alio modo concludere possumus, non dari, nisi unicam, ejusdem naturŠ, quod hic ostendere, operŠ pretium esse duxi. Ut autem hoc ordine faciam, notandum est, I. veram uniuscujusque rei definitionem nihil involvere, neque exprimere prŠter rei definitŠ naturam. Ex quo sequitur hoc II., nempe nullam definitionem certum aliquem numerum individuorum involvere, neque exprimere, quandoquidem nihil aliud exprimit, quam naturam rei definitŠ. Ex. gr. definitio trianguli nihil aliud exprimit, quam simplicem naturam trianguli; at non certum aliquem triangulorum numerum. III. Notandum, dari necessario uniuscujusque rei existentis certam aliquam causam, propter quam existit. IV. Denique notandum, hanc causam, propter quam aliqua res existit, vel debere contineri in ipsa natura, & definitione rei existentis (nimirum quod ad ipsius naturam pertinet existere), vel debere extra ipsam dari. His positis sequitur, quod, si in natura certus aliquis numerus individuorum existat, debeat necessario dari causa, cur illa individua, & cur non plura, nec pauciora existunt. Si ex. gr. in rerum natura 20 homines existant (quos, majoris perspicuitatis causa, suppono simul existere, nec alios antea in natura exstitisse), non satis erit (ut scilicet rationem reddamus, cur 20 homines existant) causam naturŠ humanŠ in genere ostendere; sed insuper necesse erit, causam ostendere, cur non plures, nec pauciores, quam 20 existant; quandoquidem (per Notam III) uniuscujusque debet necessario dari causa, cur existat. At hŠc causa (per Notam II & III) non potest in ipsa natura humana contineri, quandoquidem vera hominis definitio numerum vicenarium non involvit; adeoque (per Notam IV) causa, cur hi viginti homines existunt, & consequenter cur unusquisque existit, debet necessario extra unumquemque dari, & propterea absolute concludendum, omne id, cujus naturŠ plura individua existere possunt, debere necessario, ut existant, causam externam habere. Jam quoniam ad naturam substantiŠ (per jam ostensa in hoc Schol.) pertinet existere, debet ejus definitio necessariam existentiam involvere, & consequenter ex sola ejus definitione debet ipsius existentia concludi. At ex ipsius definitione (ut jam ex Nota II & III ostendimus) non potest sequi plurium substantiarum existentia; sequitur ergo ex ea necessario, unicam tantum ejusdem naturŠ existere, ut proponebatur.


PROPOSITIO IX

Quo plus realitatis, aut esse unaquŠque res habet, eo plura attributa ipsi competunt.

Demonstratio

Patet ex Defin. 4.


PROPOSITIO X

Unumquodque unius substantiŠ attributum per se concipi debet.

Demonstratio

Attributum enim est id, quod intellectus de substantia percipit, tanquam ejus essentiam constituens (per Defin. 4), adeoque (per Defin. 3) per se concipi debet. Q.E.D.

Scholium

Ex his apparet, quod, quamvis duo attributa realiter distincta concipiantur, hoc est, unum sine ope alterius, non possumus tamen inde concludere, ipsa duo entia, sive duas diversas substantias constituere; id enim est de natura substantiŠ, ut unumquodque ejus attributorum per se concipiatur; quandoquidem omnia, quŠ habet, attributa simul in ipsa semper fuerunt, nec unum ab alio produci potuit; sed unumquodque realitatem, sive esse substantiŠ exprimit. Longe ergo abest, ut absurdum sit, uni substantiŠ plura attributa tribuere; quin nihil in natura clarius, quam quod unumquodque ens sub aliquo attributo debeat concipi, &, quo plus realitatis, aut esse habeat, eo plura attributa, quŠ & necessitatem, sive Šternitatem, & infinitatem exprimunt, habeat; & consequenter nihil etiam clarius, quam quod ens absolute infinitum necessario sit definiendum (ut Defin. 6 tradidimus) ens, quod constat infinitis attributis, quorum unumquodque Šternam, & infinitam certam essentiam exprimit. Si quis autem jam quŠrit, ex quo ergo signo diversitatem substantiarum poterimus dignoscere, legat sequentes Propositiones, quŠ ostendunt in rerum natura non, nisi unicam substantiam, existere, eamque absolute infinitam esse, quapropter id signum frustra quŠreretur.


PROPOSITIO XI

Deus, sive substantia constans infinitis attributis, quorum unumquodque Šternam, & infinitam essentiam exprimit, necessario existit.

Demonstratio

Si negas, concipe, si fieri potest, Deum non existere. Ergo (per Axiom. 7) ejus essentia non involvit existentiam. Atqui hoc (per Prop. 7) est absurdum: Ergo Deus necessario existit. Q.E.D.

Aliter

Cujuscunque rei assignari debet causa, seu ratio, tam cur existit, quam cur non existit. Ex. gr. si triangulus existit, ratio, seu causa dari debet, cur existit; si autem non existit, ratio etiam, seu causa dari debet, quŠ impedit, quominus existat, sive quŠ ejus existentiam tollat. HŠc vero ratio, seu causa, vel in natura rei contineri debet, vel extra ipsam. Ex. gr. rationem, cur circulus quadratus non existat, ipsa ejus natura indicat; nimirum, quia contradictionem involvit. Cur autem contra substantia existat, ex sola etiam ejus natura sequitur, quia scilicet existentiam involvit (vide Prop. 7). At ratio, cur circulus, vel triangulus existit, vel cur non existit, ex eorum natura non sequitur, sed ex ordine universŠ naturŠ corporeŠ; ex eo enim sequi debet, vel jam triangulum necessario existere, vel impossibile esse, ut jam existat. Atque hŠc per se manifesta sunt. Ex quibus sequitur, id necessario existere, cujus nulla ratio, nec causa datur, quŠ impedit, quominus existat. Si itaque nulla ratio, nec causa dari possit, quŠ impedit, quominus Deus existat, vel quŠ ejus existentiam tollat, omnino concludendum est, eundem necessario existere. At si talis ratio, seu causa daretur, ea, vel in ipsa Dei natura, vel extra ipsam dari deberet, hoc est, in alia substantia alterius naturŠ. Nam si ejusdem naturŠ esset, eo ipso concederetur dari Deum. At substantia, quŠ alterius esset naturŠ, nihil cum Deo commune habere (per Prop. 2), adeoque neque ejus existentiam ponere, neque tollere posset. Cum igitur ratio, seu causa, quŠ divinam existentiam tollat, extra divinam naturam dari non possit, debebit necessario dari, siquidem non existit, in ipsa ejus natura, quŠ propterea contradictionem involveret. Atqui hoc de Ente absolute infinito, & summe perfecto affirmare, absurdum est; ergo nec in Deo, nec extra Deum ulla causa, seu ratio datur, quŠ ejus existentiam tollat, ac proinde Deus necessario existit. Q.E.D.

Aliter

Posse non existere impotentia est, & contra posse existere potentia est (ut per se notum). Si itaque id, quod jam necessario existit, non nisi entia finita sunt, sunt ergo entia finita potentiora Ente absolute infinito: atque hoc (ut per se notum) absurdum est; ergo vel nihil existit, vel Ens absolute infinitum necessario etiam existit. Atqui nos, vel in nobis, vel in alio, quod necessario existit, existimus (vide Axiom. 1 & Prop. 7). Ergo Ens absolute infinitum, hoc est (per Defin. 6), Deus necessario existit. Q.E.D.

Scholium

In hac ultima Demonstratione Dei existentiam a posteriori ostendere volui, ut Demonstratio facilius perciperetur; non autem propterea, quod ex hoc eodem fundamento Dei existentia a priori non sequatur. Nam, cum posse existere potentia sit, sequitur, quo plus realitatis alicujus rei naturŠ competit, eo plus virium a se habere, ut existat; adeoque Ens absolute infinitum, sive Deum infinitam absolute potentiam existendi a se habere, qui propterea absolute existit. Multi tamen forsan non facile hujus demonstrationis evidentiam videre poterunt, quia assueti sunt, eas solummodo res contemplari, quŠ a causis externis fluunt; & ex his, quŠ cito fiunt, hoc est, quŠ facile existunt, eas etiam facile perire vident, & contra eas res factu difficiliores judicant, hoc est, ad existendum non adeo faciles, ad quas plura pertinere concipiunt. Verum, ut ab his prŠjudiciis liberentur, non opus habeo hic ostendere, qua ratione hoc enunciatum, quod cito fit, cito perit, verum sit, nec etiam, an respectu totius naturŠ omnia Šque facilia sint, an secus. Sed hoc tantum notare sufficit, me hic non loqui de rebus, quŠ a causis externis fiunt, sed de solis substantiis, quŠ (per Prop. 6) a nulla causa externa produci possunt. Res enim, quŠ a causis externis fiunt, sive eŠ multis partibus constent, sive paucis, quicquid perfectionis, sive realitatis habent, id omne virtuti causŠ externŠ debetur, adeoque earum existentia ex sola perfectione causŠ externŠ, non autem suŠ oritur. Contra, quicquid substantia perfectionis habet, nulli causŠ externŠ debetur; quare ejus etiam existentia ex sola ejus natura sequi debet, quŠ proinde nihil aliud est, quam ejus essentia. Perfectio igitur rei existentiam non tollit, sed contra ponit; imperfectio autem contra eandem tollit, adeoque de nullius rei existentia certiores esse possumus, quam de existentia Entis absolute infiniti, seu perfecti, hoc est, Dei. Nam quandoquidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit, absolutamque perfectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de ipsius existentia tollit, summamque de eadem certitudinem dat, quod mediocriter attendenti perspicuum fore credo.


PROPOSITIO XII

Nullum substantiŠ attributum potest vere concipi, ex quo sequatur, substantiam posse dividi.

Demonstratio

Partes enim, in quas substantia, sic concepta, divideretur, vel naturam substantiŠ retinebunt, vel non. Si primum, tum (per Prop. 8) unaquŠque pars debebit esse infinita, & (per Prop. 6) causa sui, & (per Prop. 5) constare debebit ex diverso attributo, adeoque ex una substantia plures constitui poterunt, quod (per Prop. 6) est absurdum. Adde, quod partes (per Prop. 2) nihil commune cum suo toto haberent, & totum (per Defin. 4 & Prop. 10) absque suis partibus, & esse, & concipi posset, quod absurdum esse, nemo dubitare poterit. Si autem secundum ponatur, quod scilicet partes naturam substantiŠ non retinebunt; ergo, cum tota substantia in Šquales partes esset divisa, naturam substantiŠ amitteret, & esse desineret, quod (per Prop. 7) est absurdum.


PROPOSITIO XIII

Substantia absolute infinita est indivisibilis.

Demonstratio

Si enim divisibilis esset, partes, in quas divideretur, vel naturam substantiŠ absolute infinitŠ retinebunt, vel non. Si primum, dabuntur ergo plures substantiŠ ejusdem naturŠ, quod (per Prop. 5) est absurdum. Si secundum ponatur, ergo (ut supra) poterit substantia absolute infinita desinere esse, quod (per Prop. 11) est etiam absurdum.

Corollarium

Ex his sequitur, nullam substantiam, & consequenter nullam substantiam corpoream, quatenus substantia est, esse divisibilem.

Scholium

Quod substantia sit indivisibilis, simplicius ex hoc solo intelligitur, quod natura substantiŠ non potest concipi, nisi infinita, & quod per partem substantiŠ nihil aliud intelligi potest, quam substantia finita, quod (per Prop. 8) manifestam contradictionem implicat.


PROPOSITIO XIV

PrŠter Deum nulla dari, neque concipi potest substantia.

Demonstratio

Cum Deus sit ens absolute infinitum, de quo nullum attributum, quod essentiam substantiŠ exprimit, negari potest (per Defin. 6), isque necessario existat (per Prop. 11), si aliqua substantia prŠter Deum daretur, ea explicari deberet per aliquod attributum Dei, sicque duŠ substantiŠ ejusdem attributi existerent, quod (per Prop. 5) est absurdum; adeoque nulla substantia extra Deum dari potest, & consequenter non etiam concipi. Nam si posset concipi, deberet necessario concipi, ut existens; atqui hoc (per primam partem hujus Demonstrat.) est absurdum. Ergo extra Deum nulla dari, neque concipi potest substantia. Q.E.D.

Corollarium I

Hinc clarissime sequitur I║. Deum esse unicum, hoc est (per Defin. 6) in rerum natura non, nisi unam substantiam, dari, eamque absolute infinitam esse, ut in Scholio Prop. 10 jam innuimus.

Corollarium II

Sequitur II║. rem extensam, & rem cogitantem, vel Dei attributa esse, vel (per Axiom. 1) affectiones attributorum Dei.


PROPOSITIO XV

Quicquid est, in Deo est, & nihil sine Deo esse, neque concipi potest.

Demonstratio

PrŠter Deum nulla datur, neque concipi potest substantia (per Prop. 14), hoc est (per Defin. 3) res, quŠ in se est, & per se concipitur. Modi autem (per Defin. 5) sine substantia nec esse, nec concipi possunt; quare hi in sola divina natura esse, & per ipsam solam concipi possunt. Atqui prŠter substantias, & modos nil datur (per Axiom. 1). Ergo nihil sine Deo esse, neque concipi potest. Q.E.D.

Scholium

Sunt, qui Deum instar hominis corpore, & mente constantem, atque passionibus obnoxium fingunt; sed, quam longe hi a vera Dei cognitione aberrent, satis ex jam demonstratis constat. Sed hos mitto: nam omnes, qui naturam divinam aliquo modo contemplati sunt, Deum esse corporeum, negant. Quod etiam optime probant ex eo, quod per corpus intelligimus quamcunque quantitatem, longam, latam, & profundam, certa aliqua figura terminatam, quo nihil absurdius de Deo, ente scilicet absolute infinito, dici potest. Attamen interim aliis rationibus, quibus hoc idem demonstrare conantur, clare ostendunt, se substantiam ipsam corpoream, sive extensam a natura divina omnino removere, atque ipsam a Deo creatam statuunt. Ex qua autem divina potentia creari potuerit, prorsus ignorant; quod clare ostendit, illos id, quod ipsimet dicunt, non intelligere. Ego saltem satis clare, meo quidem judicio, demonstravi (vide Coroll. Prop. 6 & Schol. 2 Prop. 8) nullam substantiam ab alio posse produci, vel creari. Porro Prop. 14 ostendimus, prŠter Deum nullam dari, neque concipi posse substantiam; atque hinc conclusimus, substantiam extensam unum ex infinitis Dei attributis esse. Verum, ad pleniorem explicationem, adversariorum argumenta refutabo, quŠ omnia huc redeunt. Primo, quod substantia corporea, quatenus substantia, constat, ut putant, partibus; & ideo eandem infinitam posse esse, & consequenter, ad Deum pertinere posse, negant. Atque hoc multis exemplis explicant, ex quibus unum, aut alterum afferam. Si substantia corporea, ajunt, est infinita, concipiatur in duas partes dividi; erit unaquŠque pars, vel finita, vel infinita. Si illud, componitur ergo infinitum ex duabus partibus finitis, quod est absurdum. Si hoc, datur ergo infinitum duplo majus alio infinito, quod etiam est absurdum. Porro, si quantitas infinita mensuratur partibus pedes Šquantibus, infinitis talibus partibus constare debebit, ut &, si partibus mensuretur digitos Šquantibus; ac propterea unus numerus infinitus erit duodecies major alio infinito. Denique, si ex uno


puncto infinitŠ cujusdam quantitatis concipiatur, duas lineas, ut AB, AC, certa, ac determinata in initio distantia in infinitum protendi; certum est, distantiam inter B & C continuo augeri, & tandem ex determinata indeterminabilem fore. Cum igitur hŠc absurda sequantur, ut putant, ex eo, quod quantitas infinita supponitur: inde concludunt, substantiam corpoream debere esse finitam, & consequenter ad Dei essentiam non pertinere. Secundum argumentum petitur etiam a summa Dei perfectione. Deus enim, inquiunt, cum sit ens summe perfectum, pati non potest: atqui substantia corporea, quandoquidem divisibilis est, pati potest; sequitur ergo, ipsam ad Dei essentiam non pertinere. HŠc sunt, quŠ apud scriptores invenio argumenta, quibus ostendere conantur, substantiam corpoream divina natura indignam esse, nec ad eandem posse pertinere. Verumenimvero, si quis recte attendat, me ad hŠc jam respondisse comperiet; quandoquidem hŠc argumenta in eo tantum fundantur, quod substantiam corpoream ex partibus componi supponunt, quod jam (Prop. 12 cum Coroll. Prop. 13) absurdum esse ostendi. Deinde si quis rem recte perpendere velit, videbit, omnia illa absurda (siquidem omnia absurda sunt, de quo jam non dispuro), ex quibus concludere volunt, substantiam extensam finitam esse, minime ex eo sequi, quod quantitas infinita supponatur: sed quod quantitatem infinitam mensurabilem, & ex partibus finitis conflari supponunt; quare ex absurdis, quŠ inde sequuntur, nihil aliud concludere possunt, quam quod quantitas infinita non sit mensurabilis, & quod ex partibus finitis conflari non possit. Atque hoc idem est, quod nos supra (Prop. 12 &c.) jam demonstravimus. Quare telum, quod in nos intendunt, in se ipsos revera conjiciunt. Si igitur ipsi ex suo hoc absurdo concludere tamen volunt, substantiam extensam debere esse finitam, nihil aliud hercle faciunt, quam si quis ex eo, quod finxit circulum quadrati proprietates habere, concludit, circulum non habere centrum, ex quo omnes ad circumferentiam ductŠ lineŠ sunt Šquales. Nam substantiam corpoream, quŠ non nisi infinita, non nisi unica, & non nisi indivisibilis potest concipi (vide Prop. 8, 5 & 12), eam ipsi ad concludendum, eandem esse finitam, ex partibus finitis conflari, & multiplicem esse, & divisibilem, concipiunt. Sic etiam alii, postquam fingunt, lineam ex punctis componi, multa sciunt invenire argumenta, quibus ostendant, lineam non posse in infinitum dividi. Et profecto, non minus absurdum est ponere, quod substantia corporea ex corporibus, sive partibus componatur, quam quod corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, lineŠ denique ex punctis componantur. Atque hoc omnes, qui claram rationem infallibilem esse sciunt, fateri debent, & imprimis ii, qui negant, dari vacuum. Nam si substantia corporea ita posset dividi, ut ejus partes realiter distinctŠ essent, cur ergo una pars non posset annihilari, manentibus reliquis, ut ante, inter se connexis? & cur omnes ita aptari debent, ne detur vacuum? Sane rerum, quŠ realiter ab invicem distinctŠ sunt, una sine alia esse, & in suo statu manere potest. Cum igitur vacuum in natura non detur (de quo alias), sed omnes partes ita concurrere debent, ne detur vacuum, sequitur hinc etiam, easdem non posse realiter distingui, hoc est, substantiam corpoream, quatenus substantia est, non posse dividi. Si quis tamen jam quŠrat, cur nos ex natura ita propensi simus ad dividendam quantitatem? ei respondeo, quod quantitas duobus modis a nobis concipitur, abstracte scilicet, sive superficialiter, prout nempe ipsam imaginamur, vel ut substantia, quod a solo intellectu fit. Si itaque ad quantitatem attendimus, prout in imaginatione est, quod sŠpe, & facilius a nobis fit, reperietur finita, divisibilis, & ex partibus conflata; si autem ad ipsam, prout in intellectu est, attendimus, & eam, quatenus substantia est, concipimus, quod difficillime fit, tum, ut jam satis demonstravimus, infinita, unica, & indivisibilis reperietur. Quod omnibus, qui inter imaginationem, & intellectum distinguere sciverint, satis manifestum erit: PrŠcipue si ad hoc etiam attendatur, quod materia ubique eadem est, nec partes in eadem distinguuntur, nisi quatenus materiam diversimode affectam esse concipimus, unde ejus partes modaliter tantum distinguuntur, non autem realiter. Ex. gr. aquam, quatenus aqua est, dividi concipimus, ejusque partes ab invicem separari; at non, quatenus substantia est corporea; eatenus enim neque separatur, neque dividitur. Porro aqua, quatenus aqua, generatur, & corrumpitur; at, quatenus substantia, nec generatur, nec corrumpitur. Atque his me ad secundum argumentum etiam respondisse puto: quandoquidem id in eo etiam fundatur, quod materia, quatenus substantia, divisibilis sit, & ex partibus confletur. Et quamvis hoc non esset, nescio, cur divina natura indigna esset: quandoquidem (per Prop. 14) extra Deum nulla substantia dari potest, a qua ipsa pateretur. Omnia, inquam, in Deo sunt, & omnia, quŠ fiunt, per solas leges infinitŠ Dei naturŠ fiunt, & ex necessitate ejus essentiŠ (ut mox ostendam) sequuntur; quare nulla ratione dici potest, Deum ab alio pati, aut substantiam extensam divina natura indignam esse; tametsi divisibilis supponatur, dummodo Šterna, & infinita concedatur. Sed de his imprŠsentiarum satis.


PROPOSITIO XVI

Ex necessitate divinŠ naturŠ, infinita infinitis modis (hoc est, omnia, quŠ sub intellectum infinitum cadere possunt) sequi debent.

Demonstratio

HŠc Propositio unicuique manifesta esse debet, si modo ad hoc attendat, quod ex data cujuscunque rei definitione plures proprietates intellectus concludit, quŠ revera ex eadem (hoc est, ipsa rei essentia) necessario sequuntur, & eo plures, quo plus realitatis rei definitio exprimit, hoc est, quo plus realitatis rei definitŠ essentia involvit. Cum autem natura divina infinita absolute attributa habeat (per Defin. 6), quorum etiam unumquodque infinitam essentiam in suo genere exprimit, ex ejusdem ergo necessitate infinita infinitis modis (hoc est, omnia, quŠ sub intellectum infinitum cadere possunt) necessario sequi debent. Q.E.D.

Corollarium I

Hinc sequitur, I║. Deum omnium rerum, quŠ sub intellectum infinitum cadere possunt, esse causam efficientem.

Corollarium II

Sequitur II║. Deum causam esse per se, non vero per accidens.

Corollarium III

Sequitur III║. Deum esse absolute causam primam.


PROPOSITIO XVII

Deus ex solis suŠ naturŠ legibus, & a nemine coactus agit.

Demonstratio

Ex sola divinŠ naturŠ necessitate, vel (quod idem est) ex solis ejusdem naturŠ legibus, infinita absolute sequi, modo Prop. 16 ostendimus; & Prop. 15 demonstravimus, nihil sine Deo esse, nec concipi posse, sed omnia in Deo esse; quare nihil extra ipsum esse potest, a quo ad agendum determinetur, vel cogatur, atque adeo Deus ex solis suŠ naturŠ legibus, & a nemine coactus agit. Q.E.D.

Corollarium I

Hinc sequitur I║. nullam dari causam, quŠ Deum extrinsece, vel intrinsece, prŠter ipsius naturŠ perfectionem, incitet ad agendum.

Corollarium II

Sequitur II║. solum Deum esse causam liberam. Deus enim solus ex sola suŠ naturŠ necessitate existit (per Prop. 11 & Coroll. 1 Prop. 14), & ex sola suŠ naturŠ necessitate agit (per Prop. prŠced.). Adeoque (per Defin. 7) solus est causa libera. Q.E.D.

Scholium

Alii putant, Deum esse causam liberam, propterea quod potest, ut putant, efficere, ut ea, quŠ ex ejus natura sequi diximus, hoc est, quŠ in ejus potestate sunt, non fiant, sive ut ab ipso non producantur. Sed hoc idem est, ac si dicerent, quod Deus potest efficere, ut ex natura trianguli non sequatur, ejus tres angulos Šquales esse duobus rectis; sive ut ex data causa non sequatur effectus, quod est absurdum. Porro infra absque ope hujus Propositionis ostendam, ad Dei naturam neque intellectum, neque voluntatem pertinere. Scio equidem plures esse, qui putant, se posse demonstrare, ad Dei naturam summum intellectum, & liberam voluntatem pertinere; nihil enim perfectius cognoscere sese ajunt, quod Deo tribuere possunt, quam id, quod in nobis summa est perfectio. Porro, tametsi Deum actu summe intelligentem concipiant, non tamen credunt, eum posse omnia, quŠ actu intelligit, efficere, ut existant; nam se eo modo Dei potentiam destruere putant. Si omnia, inquiunt, quŠ in ejus intellectu sunt, creavisset, nihil tum amplius creare potuisset, quod credunt Dei omnipotentiŠ repugnare; ideoque maluerunt Deum ad omnia indifferentem statuere, nec aliud creantem prŠter id; quod absoluta quadam voluntate decrevit creare. Verum ego me satis clare ostendisse puto (vide Prop. 16), a summa Dei potentia, sive infinita natura infinita infinitis modis, hoc est, omnia necessario effluxisse, vel semper eadem necessitate sequi, eodem modo, ac ex natura trianguli ab Šterno, & in Šternum sequitur, ejus tres angulos Šquari duobus rectis. Quare Dei omnipotentia actu ab Šterno fuit, & in Šternum in eadem actualitate manebit. Et hoc modo Dei omnipotentia longe, meo quidem judicio, perfectior statuitur. Imo adversarii Dei omnipotentiam (liceat aperte loqui) negare videntur. Coguntur enim fateri, Deum infinita creabilia intelligere, quŠ tamen nunquam creare poterit. Nam alias, si scilicet omnia, quŠ intelligit, crearet, suam, juxta ipsos, exhauriret omnipotentiam, & se imperfectum redderet. Ut igitur Deum perfectum statuant, eo rediguntur, ut simul statuere debeant, ipsum non posse omnia efficere, ad quŠ ejus potentia se extendit, quo absurdius, aut Dei omnipotentiŠ magis repugnans, non video, quid fingi possit. Porro, ut de intellectu, & voluntate, quos Deo communiter tribuimus, hic etiam aliquid dicam; si ad Šternam Dei essentiam, intellectus scilicet, & voluntas pertinent, aliud sane per utrumque hoc attributum intelligendum est, quam quod vulgo solent homines. Nam intellectus, & voluntas, qui Dei essentiam constituerent, a nostro intellectu, & voluntate, toto coelo differre deberent, nec in ulla re, prŠterquam in nomine, convenire possent; non aliter scilicet, quam inter se conveniunt canis, signum coeleste, & canis, animal latrans. Quod sic demonstrabo. Si intellectus ad divinam naturam pertinet, non poterit, uti noster intellectus, posterior (ut plerisque placet), vel simul natura esse cum rebus intellectis, quandoquidem Deus omnibus rebus prior est causalitate (per Coroll. 1 Prop. 16); sed contra veritas, & formalis rerum essentia ideo talis est, quia talis in Dei intellectu existit objective. Quare Dei intellectus, quatenus Dei essentiam constituere concipitur, est revera causa rerum, tam earum essentiŠ, quam earum existentiŠ; quod ab iis videtur etiam fuisse animadversum, qui Dei intellectum, voluntatem, & potentiam unum & idem esse asseruerunt. Cum itaque Dei intellectus sit unica rerum causa, videlicet (ut ostendimus) tam earum essentiŠ, quam earum existentiŠ, debet ipse necessario ab iisdem differre, tam ratione essentiŠ, quam ratione existentiŠ. Nam causatum differt a sua causa prŠcise in eo, quod a causa habet. Ex. gr. homo est causa existentiŠ, non vero essentiŠ alterius hominis; est enim hŠc Šterna veritas: & ideo secundum essentiam prorsus convenire possunt; in existendo autem differre debent; & propterea, si unius existentia pereat, non ideo alterius peribit; sed, si unius essentia destrui posset, & fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia. Quapropter res, quŠ & essentiŠ, & existentiŠ, alicujus effectus est causa, a tali effectu differre debet, tam ratione essentiŠ, quam ratione existentiŠ. Atqui Dei intellectus est & essentiŠ, & existentiŠ nostri intellectus causa: ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam constituere concipitur, a nostro intellectu, tam ratione essentiŠ, quam ratione existentiŠ differt, nec in ulla re, prŠterquam in nomine, cum eo convenire potest, ut volebamus. Circa voluntatem eodem modo proceditur, ut facile unusquisque videre potest.


PROPOSITIO XVIII

Deus est omnium rerum causa immanens, non vero transiens.

Demonstratio

Omnia, quŠ sunt, in Deo sunt, & per Deum concipi debent (per Prop. 15), adeoque (per Coroll. 1 Prop. 16 hujus) Deus rerum, quŠ in ipso sunt, est causa, quod est primum. Deinde extra Deum nulla potest dari substantia (per Prop. 14), hoc est (per Defin. 3), res, quŠ extra Deum in se sit, quod erat secundum. Deus ergo est omnium rerum causa immanens, non vero transiens. Q.E.D.


PROPOSITIO XIX

Deus, sive omnia Dei attributa sunt Šterna.

Demonstratio

Deus enim (per Defin. 6) est substantia, quŠ (per Prop. 11) necessario existit, hoc est (per Prop. 7), ad cujus naturam pertinet existere, sive (quod idem est) ex cujus definitione sequitur ipsum existere, adeoque (per Defin. 8) est Šternus. Deinde per Dei attributa intelligendum est id, quod (per Defin: 4) DivinŠ substantiŠ essentiam exprimit, hoc est, id, quod ad substantiam pertinet: id ipsum, inquam, ipsa attributa involvere debent. Atqui ad naturam substantiŠ (ut jam ex Prop. 7 demonstravi) pertinet Šternitas. Ergo unumquodque attributorum Šternitatem involvere debet, adeoque omnia sunt Šterna. Q.E.D.

Scholium

HŠc Propositio quam clarissime etiam patet ex modo, quo (Prop. 11) Dei existentiam demonstravi; ex ea, inquam, demonstratione constat, Dei existentiam, sicut ejus essentiam, Šternam esse veritatem. Deinde (Prop. 19 Principiorum Cartesii) alio etiam modo Dei Šternitatem demonstravi, nec opus est eum hic repetere.


PROPOSITIO XX

Dei existentia, ejusque essentia unum & idem sunt.

Demonstratio

Deus (per Prop. anteced.), ejusque omnia attributa sunt Šterna, hoc est (per Defin. 8), unumquodque ejus attributorum existentiam exprimit. Eadem ergo Dei attributa, quŠ (per Defin. 4) Dei Šternam essentiam explicant, ejus simul Šternam existentiam explicant, hoc est, illud ipsum, quod essentiam Dei constituit, constituit simul ipsius existentiam, adeoque hŠc, & ipsius essentia unum & idem sunt. Q.E.D.

Corollarium I

Hinc sequitur I║. Dei existentiam, sicut ejus essentiam, Šternam esse veritatem.

Corollarium II

Sequitur II║. Deum, sive omnia Dei attributa esse immutabilia. Nam, si ratione existentiŠ mutarentur, deberent etiam (per Prop. prŠced.) ratione essentiŠ mutari, hoc est (ut per se notum) ex veris falsa fieri, quod est absurdum.


PROPOSITIO XXI

Omnia, quŠ ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequuntur, semper, & infinita existere debuerunt, sive per idem attributum Šterna, & infinita sunt.

Demonstratio

Concipe, si fieri potest (siquidem neges), aliquid in aliquo Dei attributo ex ipsius absoluta natura sequi, quod finitum sit, & determinatam habeat existentiam, sive durationem, ex. gr. ideam Dei in cogitatione. At cogitatio, quandoquidem Dei attributum supponitur, est necessario (per Prop. 11) sua natura infinita. Verum, quatenus ipsa ideam Dei habet, finita supponitur. At (per Defin. 2) finita concipi non potest, nisi per ipsam cogitationem determinetur. Sed non per ipsam cogitationem, quatenus ideam Dei constituit, eatenus enim finita supponitur esse: Ergo per cogitationem, quatenus ideam Dei non constituit, quŠ tamen (per Prop. 11) necessario existere debet: Datur igitur cogitatio non constituens ideam Dei, ac propterea ex ejus natura, quatenus est absoluta cogitatio, non sequitur necessario idea Dei. (Concipitur enim ideam Dei constituens, & non constituens.) Quod est contra hypothesin. Quare si idea Dei in cogitatione, aut aliquid (perinde est, quicquid sumatur, quandoquidem demonstratio universalis est) in aliquo Dei attributo ex necessitate absolutŠ naturŠ ipsius attributi sequatur, id debet necessario esse infinitum; quod erat primum.
Deinde id, quod ex necessitate naturŠ alicujus attributi ita sequitur, non potest determinatam habere existentiam sive durationem. Nam, si neges, supponatur res, quŠ ex necessitate naturŠ alicujus attributi sequitur, dari in aliquo Dei attributo, ex. gr. idea Dei in cogitatione, eaque supponatur aliquando non exstitisse, vel non exstitura. Cum autem cogitatio Dei attributum supponatur, debet & necessario, & immutabilis existere (per Prop. 11 & Coroll. 2 Prop. 20). Quare ultra limites durationis ideŠ Dei (supponitur enim aliquando non exstitisse, aut non exstitura) cogitatio sine idea Dei existere debebit; atqui hoc est contra hypothesin; supponitur enim, ex data cogitatione necessario sequi ideam Dei. Ergo idea Dei in cogitatione, aut aliquid, quod necessario ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequitur, non potest determinatam habere durationem; sed per idem attributum Šternum est, quod erat secundum. Nota, hoc idem esse affirmandum de quacunque re, quŠ in aliquo Dei attributo ex Dei absoluta natura necessario sequitur.


PROPOSITIO XXII

Quicquid ex aliquo Dei attributo, quatenus modificatum est tali modificatione, quŠ & necessario, & infinita per idem existit, sequitur, debet quoque & necessario, & infinitum existere.

Demonstratio

Hujus Propositionis demonstratio procedit eodem modo, ac demonstratio prŠcedentis.


PROPOSITIO XXIII

Omnis modus, qui & necessario, & infinitus existit, necessario sequi debuit, vel ex absoluta natura alicujus attributi Dei, vel ex aliquo attributo modificato modificatione, quŠ & necessario, & infinita existit.

Demonstratio

Modus enim in alio est, per quod concipi debet (per Defin. 5), hoc est (per Prop. 15) in solo Deo est, & per solum Deum concipi potest. Si ergo modus concipitur necessario existere, & infinitus esse, utrumque hoc debet necessario concludi, sive percipi per aliquod Dei attributum, quatenus idem concipitur infinitatem, & necessitatem existentiŠ, sive (quod per Defin. 8 idem est) Šternitatem exprimere, hoc est (per Defin. 6 & Prop. 19), quatenus absolute consideratur. Modus ergo, qui & necessario, & infinitus existit, ex absoluta natura alicujus Dei attributi sequi debuit; hocque vel immediate (de quo Prop. 21), vel mediante aliqua modificatione, quŠ ex ejus absoluta natura sequitur, hoc est (per Prop. prŠced.), quŠ & necessario, & infinita existit. Q.E.D.


PROPOSITIO XXIV

Rerum a Deo productarum essentia non involvit existentiam.

Demonstratio

Patet ex Definitione I. Id enim, cujus natura (in se scilicet considerata) involvit existentiam, causa est sui, & ex sola suŠ naturŠ necessitate existit.

Corollarium

Hinc sequitur, Deum non tantum esse causam, ut res incipiant existere; sed etiam, ut in existendo perseverent, sive (ut termino Scholastico utar) Deum esse causam essendi rerum. Nam, sive res existant, sive non existant, quotiescunque ad earum essentiam attendimus, eandem nec existentiam, nec durationem involvere comperimus; adeoque earum essentia neque suŠ existentiŠ, neque suŠ durationis potest esse causa, sed tantum Deus, ad cujus solam naturam pertinet existere (per Coroll. 1 Prop. 14).


PROPOSITIO XXV

Deus non tantum est causa efficiens rerum existentiŠ, sed etiam essentiŠ.

Demonstratio

Si negas, ergo rerum essentiŠ Deus non est causa; adeoque (per Axiom. 4) potest rerum essentia sine Deo concipi: atqui hoc (per Prop. 15) est absurdum. Ergo rerum etiam essentiŠ Deus est causa. Q.E.D.

Scholium

HŠc Propositio clarius sequitur ex Propositione 16. Ex ea enim sequitur, quod ex data natura divina, tam rerum essentia, quam existentia debeat necessario concludi; &, ut verbo dicam, eo sensu, quo Deus dicitur causa sui, etiam omnium rerum causa dicendus est, quod adhuc clarius ex sequenti Corollario constabit.

Corollarium

Res particulares nihil sunt, nisi Dei attributorum affectiones, sive modi, quibus Dei attributa certo, & determinato modo exprimuntur. Demonstratio patet ex Propositione 15, & Definitione 5.


PROPOSITIO XXVI

Res, quŠ ad aliquid operandum determinata est, a Deo necessario sic fuit determinata; &, quŠ a Deo non est determinata, non potest se ipsam ad operandum determinare.

Demonstratio

Id, per quod res determinatŠ ad aliquid operandum dicuntur, necessario quid positivum est (ut per se notum). Adeoque, tam ejus essentiŠ, quam existentiŠ, Deus ex necessitate suŠ naturŠ est causa efficiens (per Prop. 25 & 16); quod erat primum. Ex quo etiam, quod secundo proponitur, clarissimg sequitur. Nam si res, quŠ a Deo determinata non est, se ipsam determinare posset, prima pars hujus falsa esset, quod est absurdum, ut ostendimus.


PROPOSITIO XXVII

Res, quŠ a Deo ad aliquid operandum determinata est, se ipsam indeterminatam reddere non potest.

Demonstratio

HŠc Propositio patet ex Axiomate tertio.


PROPOSITIO XXVIII

Quodcunque singulare, sive quŠvis res, quŠ finita est, & determinatam habet existentiam, non potest existere, nec ad operandum determinari, nisi ad existendum, & operandum determinetur ab alia causa, quŠ etiam f inita est, & determinatam habet existentiam: & rursus hŠc causa non potest etiam existere, neque ad operandum determinari, nisi ab alia, quŠ etiam finita est, & determinatam habet existentiam, determinetur ad existendum, & operandum, & sic in infinitum.

Demonstratio

Quicquid determinatum est ad existendum, & operandum, a Deo sic determinatum est (per Prop. 26 & Coroll. Prop. 24). At id, quod finitum est, & determinatam habet existentiam, ab absoluta natura alicujus Dei attributi produci non potuit; quicquid enim ex absoluta natura alicujus Dei attributi sequitur, id infinitum, & Šternum est (per Prop. 21). Debuit ergo ex Deo, vel aliquo ejus attributo sequi, quatenus aliquo modo affectum consideratur; prŠter enim substantiam, & modos nil datur (per Axiom. 1 & Defin. 3 & 5), & modi (per Coroll. Prop. 25) nihil sunt, nisi Dei attributorum affectiones. At ex Deo, vel aliquo ejus attributo, quatenus affectum est modificatione, quŠ Šterna, & infinita est, sequi etiam non potuit (per Prop. 22). Debuit ergo sequi, vel ad existendum, & operandum determinari a Deo, vel aliquo ejus attributo, quatenus modificatum est modificatione, quŠ finita est, & determinatam habet existentiam. Quod erat primum. Deinde hŠc rursus causa, sive hic modus (per eandem rationem, qua primam partem hujus jam jam demonstravimus) debuit etiam determinari ab alia, quŠ etiam finita est, & determinatam habet existentiam, & rursus hŠc ultima (per eandem rationem) ab alia, & sic semper (per eandem rationem) in infinitum. Q.E.D.

Scholium

Cum quŠdam a Deo immediate produci debuerunt, videlicet ea, quŠ ex absoluta ejus natura necessario sequuntur, et alia mediantibus his primis, quŠ tamen sine Deo nec esse, nec concipi possunt; hinc sequitur I║. quod Deus sit rerum immediate ab ipso productarum, causa absolute proxima; non vero in suo genere, ut ajunt. Nam Dei effectus, sine sua causa, nec esse, nec concipi possunt (per Prop. 15 & Coroll. Prop. 24). Sequitur II║. quod Deus non potest proprie dici causa esse remota rerum singularium, nisi forte ea de causa, ut scilicet has ab iis, quas immediate produxit, vel potius, quŠ ex absoluta ejus natura sequuntur, distinguamus. Nam per causam remotam talem, intelligimus, quŠ cum effectu nullo modo conjuncta est. At omnia, quŠ sunt, in Deo sunt, & a Deo ita dependent, ut sine ipso nec esse, nec concipi possint.


PROPOSITIO XXIX

In rerum natura nullum datur contingens, sed omnia ex necessitate divinŠ naturŠ determinata sunt ad certo modo existendum, & operandum.

Demonstratio

Quicquid est, in Deo est (per Prop. 15): Deus autem non potest dici res contingens. Nam (per Prop. 11) necessario, non vero contingenter existit. Modi deinde divinŠ naturŠ ex eadem etiam necessario, non vero contingenter secuti sunt (per Prop. 16), idque, vel quatenus divina natura absolute (per Prop. 21), vel quatenus certo modo ad agendum determinata consideratur (per Prop. 27). Porro horum modorum Deus non tantum est causa, quatenus simpliciter existunt (per Coroll. Prop. 24), sed etiam (per Prop. 26), quatenus ad aliquid operandum determinati considerantur. Quod si a Deo (per eandem. Prop.) determinati non sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos determinent; & contra (per Prop. 27) si a Deo determinati sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos indeterminatos reddant. Quare omnia ex necessitate divinŠ naturŠ determinata sunt, non tantum ad existendum, sed etiam ad certo modo existendum, & operandum, nullumque datur contingens. Q.E.D.

Scholium

Antequam ulterius pergam, hic, quid nobis per Naturam naturantem, & quid per Naturam naturatam intelligendum sit, explicare volo, vel potius monere. Nam ex antecedentibus jam constare existimo, nempe, quod per Naturam naturantem nobis intelligendum est id, quod in se est, & per se concipitur, sive talia substantiŠ attributa, quŠ Šternam, & infinitam essentiam exprimunt, hoc est (per Coroll. 1 Prop. 14 & Coroll. 2 Prop. 17), Deus, quatenus, ut causa libera, consideratur. Per naturatam autem intelligo id omne, quod ex necessitate Dei naturŠ, sive uniuscujusque Dei attributorum sequitur, hoc est, omnes Dei attributorum modos, quatenus considerantur, ut res, quŠ in Deo sunt, & quŠ sine Deo nec esse, nec concipi possunt.


PROPOSITIO XXX

Intellectus actu finitus, aut actu infinitus Dei attributa, Deique affectiones comprehendere debet, & nihil aliud.

Demonstratio

Idea vera debet convenire cum suo ideato (per Axiom. 6), hoc est (ut per se notum) id, quod in intellectu objective continetur, debet necessario in natura dari: atqui in natura (per Coroll. 1 Prop. 14) non nisi una substantia datur, nempe Deus, nec ullŠ aliŠ affectiones (per Prop. 15), quam quŠ in Deo sunt, & quŠ (per eandem Prop.) sine Deo nec esse, nec concipi possunt; ergo intellectus actu finitus, aut actu infinitus Dei attributa, Deique affectiones comprehendere debet, & nihil aliud. Q.E.D.

PROPOSITIO XXXI

Intellectus actu, sive is finitus sit, sive infinitus, ut & voluntas, cupiditas, amor &. ad Naturam naturatam, non vero ad naturantem referri debent.

Demonstratio

Per intellectum enim (ut per se notum) non intelligimus absolutam cogitationem, sed certum tantum modum cogitandi, qui modus ab aliis, scilicet cupiditate, amore, &c. differt, adeoque (per Defin. 5) per absolutam cogitationem concipi debet, nempe (per Prop. 15 & Defin. 6) per aliquod Dei attributum, quod Šternam, & infinitam cogitationis essentiam exprimit, ita concipi debet, ut sine ipso nec esse, nec concipi possit; ac propterea (per Schol. Prop. 29) ad Naturam naturatam, non vero naturantem referri debet, ut etiam reliqui modi cogitandi. Q.E.D.

Scholium

Ratio, cur hic loquar de intellectu actu, non est, quia concedo, ullum dari intellectum potentia, sed, quia omnem confusionem vitare cupio, nolui loqui, nisi de re nobis quam clarissime percepta, de ipsa scilicet intellectione, qua nihil nobis clarius percipitur. Nihil enim intelligere possumus, quod ad perfectiorem intellectionis cognitionem non conducat.


PROPOSITIO XXXII

Voluntas non potest vocari causa libera, sed tantum necessaria.

Demonstratio

Voluntas certus tantum cogitandi modus est, sicuti intellectus; adeoque (per Prop. 28) unaquŠque volitio non potest existere, neque ad operandum determinari, nisi ab alia causa determinetur, & hŠc rursus ab alia, & sic porro in infinitum. Quod si voluntas infinita supponatur, debet etiam ad existendum, & operandum determinari a Deo, non quatenus substantia absolute infinita est, sed quatenus attributum habet, quod infinitam, & Šternam cogitationis essentiam exprimit (per Prop. 23). Quocumque igitur modo, sive finita, sive infinita concipiatur, causam requirit, a qua ad existendum, & operandum determinetur; adeoque (per Defin. 7) non potest dici causa libera, sed tantum necessaria, vel coacta. Q.E.D.

Corollarium I

Hinc sequitur I║. Deum non operari ex libertate voluntatis.

Corollarium II

Sequitur II║. voluntatem, & intellectum ad Dei naturam ita sese habere, ut motus, & quies, & absolute, ut omnia naturalia, quŠ (per Prop. 29) a Deo ad existendum, & operandum certo modo determinari debent. Nam voluntas, ut reliqua omnia, causa indiget, a qua ad existendum, & operandum certo modo determinetur. Et, quamvis ex data voluntate, sive intellectu infinita sequantur, non tamen propterea Deus magis dici potest ex libertate voluntatis agere, quam propter ea, quŠ ex motu, & quiete sequuntur (infinita enim ex his etiam sequuntur), dici potest ex libertate motus, & quietis agere. Quare voluntas ad Dei naturam non magis pertinet, quam reliqua naturalia; sed ad ipsam eodem modo sese habet, ut motus, & quies, & omnia reliqua, quŠ ostendimus ex necessitate divinŠ naturŠ sequi, & ab eadem ad existendum, & operandum certo modo determinari.


PROPOSITIO XXXIII

Res nullo alio modo, neque alio ordine a Deo produci potuerunt, quam productŠ sunt.

Demonstratio

Res enim omnes ex data Dei natura necessario sequutŠ sunt (per Prop. 16), & ex necessitate naturŠ Dei determinatŠ sunt ad certo modo existendum, & operandum (per Prop. 29). Si itaque res alterius naturŠ potuissent esse, vel alio modo ad operandum determinari, ut naturŠ ordo alius esset; ergo Dei etiam natura alia posset esse, quam jam est; ac proinde (per Prop. 11) illa etiam deberet existere, & consequenter duo, vel plures possent dari Dii, quod (per Coroll. 1 Prop. 14) est absurdum. Quapropter res nullo alio modo, neque alio ordine, &c. Q.E.D.

Scholium I

Quoniam his luce meridiana clarius ostendi, nihil absolute in rebus dari, propter quod contingentes dicantur, explicare jam paucis volo, quid nobis per contingens erit intelligendum; sed prius, quid per necessarium, & impossibile. Res aliqua neressaria dicitur, vel ratione suŠ essentiŠ, vel ratione causŠ. Rei enim alicujus existentia vel ex ipsius essentia, & definitione, vel ex data causa efficiente necessario sequitur. Deinde his etiam de causis res aliqua impossibilis dicitur; nimirum quia vel ipsius essentia, seu definitio contradictionem involvit, vel quia nulla causa externa datur, ad talem rem producendam determinata. At res aliqua nulla alia de causa contingens dicitur, nisi respectu defectus nostrŠ cognitionis. Res enim, cujus essentiam contradictionem involvere ignoramus, vel de qua probe scimus, eandem nullam contradictionem involvere, & tamen de ipsius existentia nihil certo affirmare possumus, propterea quod ordo causarum nos latet, ea nunquam, nec ut necessaria, nec ut impossibilis videri nobis potest, ideoque eandem vel contingentem, vel possibilem vocamus.

Scholium II

Ex prŠcedentibus clare sequitur, res summa perfectione a Deo fuisse productas: quandoquidem ex data perfectissima natura necessario secutŠ sunt. Neque hoc Deum ullius arguit imperfectionis; ipsius enim perfectio hoc nos affirmare coegit. Imo ex hujus contrario clare sequeretur (ut modo ostendi), Deum non esse summe perfectum; nimirum quia, si res alio modo fuissent productŠ, Deo alia natura esset tribuenda, diversa ab ea, quam ex consideratione Entis perfectissimi coacti sumus ei tribuere. Verum non dubito, quin multi hanc sententiam, ut absurdam, explodant, nec animum ad eandem perpendendam instituere velint; idque nulla alia de causa, quam quia Deo aliam libertatem assueti sunt tribuere, longe diversam ab illa, quŠ a nobis (Defin. 7) tradita est; videlicet, absolutam voluntatem. Verum neque etiam dubito, si rem meditari vellent, nostrarumque demonstrationum seriem recte secum perpendere, quin tandem talem libertatem, qualem jam Deo tribuunt, non tantum, ut nugatoriam, sed, ut magnum scientiŠ obstaculum, plane rejiciant. Nec opus est, ut ea, quŠ in Scholio Propositionis 17 dicta sunt, hic repetam. Attamen in eorum gratiam adhuc ostendam, quod, quamvis concedatur, voluntatem ad Dei essentiam pertinere, ex ejus perfectione nihilominus sequatur, res nullo alio potuisse modo, neque ordine a Deo creari; quod facile erit ostendere, si prius consideremus id, quod ipsimet concedunt, videlicet ex solo Dei decreto, & voluntate pendere, ut unaquŠque res id, quod est, sit. Nam alias Deus omnium rerum causa non esset. Deinde quod omnia Dei decreta ab Šterno ab ipso Deo sancita fuerunt. Nam alias imperfectionis, & inconstantiŠ argueretur. At cum in Šterno non detur quando, ante, nec post: hinc, ex sola scilicet Dei perfectione, sequitur, Deum aliud decernere nunquam posse, nec unquam potuisse; sive Deum ante sua decreta nun fuisse, nec sine ipsis esse posse. At dicent, quod, quamvis supponeretur, quod Deus aliam rerum naturam fecisset, vel quod ab Šterno aliud de natura, ejusque ordine decrevisset, nulla inde in Deo sequeretur imperfectio. Verum si hoc dicant, concedent simul, Deum posse sua mutare decreta. Nam si Deus de natura, ejusque ordine aliud, quam decrevit, decrevisset, hoc est, ut aliud de natura voluisset, & concepisset, alium necessario, quam jam habet intellectum, & aliam, quam jam habet, voluntatem habuisset. Et si Deo alium intellectum, aliamque voluntatem tribuere licet, absque ulla ejus essentiŠ, ejusque perfectionis mutatione, quid causŠ est, cur jam non possit sua de rebus creatis decreta mutare, & nihilominus Šque perfectus manere? Ejus enim intellectus, & voluntas circa res creatas, & earum ordinem in respectu suŠ essentiŠ, & perfectionis, perinde est, quomodocunque concipiatur. Deinde omnes, quos vidi, Philosophi concedunt, nullum in Deo dari intellectum potentia, sed tantum actu; cum autem & ejus intellectus, & ejus voluntas ab ejusdem essentia non distinguantur, ut etiam omnes concedunt, sequitur ergo hinc etiam, quod, si Deus alium intellectum actu habuisset, & aliam voluntatem, ejus etiam essentia alia necessario esset; ac proinde (ut a principio conclusi) si aliter res, quam jam sunt, a Deo productŠ essent, Dei intellectus, ejasque voluntas; hoc est (ut conceditur) ejus essentia alia esse deberei, quod est absurdum.
Cum itaque res nullo alio modo, nec ordine a Deo produci potuerit, &, hoc verum esse, ex summa Dei perfectione sequatur, nulla profecto sana ratio persuadere nobis potest, ut credamus, quod Deus noluerit omnia, quŠ in suo intellectu sunt, eadem illa perfectione, qua ipsa intelligit, creare. At dicent, in rebus nullam esse perfectionem, neque imperfectionem, sed id, quod in ipsis est, propter quod perfectŠ sunt, aut imperfectŠ, & bonŠ aut malŠ dicuntur, a Dei tantum voluntate pendere; atque adeo, si Deus voluisset, potuisset efficere, ut id, quod jam perfectio est, summa esset imperfectio, & contra. Verum quid hoc aliud esset, quam aperte affirmare, quod Deus, qui id, quod vult, necessario intelligit, sua voluntate efficere potest, ut res alio modo, quam intelligit, intelligat, quod (ut modo ostendi) magnum est absurdum. Quare argumentum in ipsos retorquere possum, hoc modo. Omnia a Dei potestate pendent. Ut res itaque aliter se habere possint, Dei necessario voluntas aliter se habere etiam deberet; atqui Dei voluntas aliter se habere nequit (ut modo ex Dei perfectione evidentissime ostendimus). Ergo neque res aliter se habere possunt. Fateor, hanc opinionem, quŠ omnia indifferenti cuidam Dei voluntati subjicit, & ab ipsius beneplacito omnia pendere statuit, minus a vero aberrare, quam illorum, qui statuunt, Deum omnia sub ratione boni agere. Nam hi aliquid extra Deum videntur ponere, quod a Deo non dependet, ad quod Deus, tanquam ad exemplar, in operando attendit, vel ad quod, tanquam ad certum scopum, collimat. Quod profecto nihil aliud est, quam Deum fato subjicere, quo nihil de Deo absurdius statui potest, quem ostendimus tam omnium rerum essentiŠ, quam earum existentiŠ primam, & unicam liberam causam esse. Quare non est, ut in hoc absurdo refutando tempus consumam.


PROPOSITIO XXXIV

Dei potentia est ipsa ipsius essentia.

Demonstratio

Ex sola enim necessitate Dei essentiŠ sequitur, Deum esse causam sui (per Prop. 11), & (per Prop. 16 ejusque Coroll.) omnium rerum. Ergo potentia Dei, qua ipse, & omnia sunt, & agunt, est ipsa ipsius essentia. Q.E.D.


PROPOSITIO XXXV

Quicquid concipimus in Dei potestate esse, id necessario est.

Demonstratio

Quicquid enim in Dei potestate est, id (per Prop. prŠced.) in ejus essentia ita debet comprehendi, ut ex ea necessario sequatur, adeoque necessario est. Q.E.D.


PROPOSITIO XXXVI

Nihil existit, ex cujus natura aliquis effectus non sequatur.

Demonstratio

Quicquid existit, Dei naturam, sive essentiam certo, & determinato modo exprimit (per Coroll. Prop. 25), hoc est (per Prop. 34), quicquid existit, Dei potentiam, quŠ omnium rerum causa est, certo, & determinato modo exprimit, adeoque (per Prop. 16) ex eo aliquis effectus sequi debet. Q.E.D.


APPENDIX

His Dei naturam, ejusque proprietates explicui, ut, quod necessario existit; quod sit unicus; quod ex sola suŠ naturŠ necessitate sit, & agat; quod sit omnium rerum causa libera, & quomodo; quod omnia in Deo sint, & ab ipso ita pendeant, ut sine ipso nec esse, nec concipi possint; & denique quod omnia a Deo fuerint prŠdeterminata, non quidem ex libertate voluntatis, sive absoluto beneplacito, sed ex absoluta Dei natura, sive infinita potentia. Porro ubicunque data fuit occasio, prŠjudicia, quŠ impedire poterant, quominus meŠ demonstrationes perciperentur, amovere curavi; sed quia non pauca adhuc restant prŠjudicia, quŠ etiam, imo maxime impedire poterant, & possunt, quominus homines rerum concatenationem eo, quo ipsam explicui, modo amplecti possint, eadem hic ad examen rationis vocare operŠ pretium duxi. Et quoniam omnia, quŠ hic indicare suscipio, prŠjudicia pendent ab hoc uno, quod scilicet communiter supponant homines, omnes res naturales, ut ipsos, propter finem agere; imo, ipsum Deum omnia ad certum aliquem finem dirigere, pro certo statuant: dicunt enim, Deum omnia propter hominem fecisse, hominem autem, ut ipsum coleret. Hoc igitur unum prius considerabo, quacrendo scilicet, primo causam, cur plerique hoc in prŠjudicio acquiescant, & omnes natura adeo propensi sint ad idem amplectendum. Deinde ejusdem falsitatem ostendam, & tandem, quomodo ex hoc orta sint prŠjudicia de bono & malo, merito & peccato, laude & vituperio, ordine & confusione, pulchritudine & deformitate, & de aliis hujus generis. Verum, hŠc ab humanŠ mentis natura deducere, non est hujus loci: Satis hic erit, si pro fundamento id capiam, quod apud omnes debet esse in confesso; nempe hoc, quod omnes homines rerum causarum ignari nascuntur, & quod omnes appetitum habent suum utile quŠrendi, cujus rei sunt conscii. Ex his enim sequitur, primo, quod homines, se liberos esse, opinentur, quandoquidem suarum volitionum, suique appetitus sunt conscii, & de causis, a quibus disponuntur ad appetendum, & volendum, quia earum sunt ignari, nec per somnium cogitant. Sequitur secundo, homines omnia propter finem agere; videlicet propter utile, quod appetunt; unde fit, ut semper rerum peractarum causas finales tantum scire expetant, &, ubi ipsas audiverint, quiescant; nimirum, quia nullam habent causam ulterius dubitandi. Sin autem easdem ex alio audire nequeant, nihil iis restat, nisi ut ad semet se convertant, & ad fines, a quibus ipsi ad similia determinari solent, reflectant, & sic ex suo ingenio ingenium alterius necessario judicant. Porro cum in se, & extra se non pauca reperiant media, quŠ, ad suum utile assequendum, non parum conducant, ut ex. gr. oculos ad videndum, dentes ad masticandum, herbas, & animantia ad alimentum, solem ad illuminandum, mare ad alendum pisces, hinc factum, ut omnia naturalia, tanquam ad suum utile media, considerent; & quia illa media ab ipsis inventa, non autem parata esse sciunt, hinc causam credendi habuerunt, aliquem alium esse, qui illa media in eorum usum paraverit. Nam postquam res, ut media, consideraverunt, credere non potuerunt, easdem se ipsas fecisse; sed ex mediis, quŠ sibi ipsi parare solent, concludere debuerunt, dari aliquem, vel aliquos naturŠ rectores, humana prŠditos libertate, qui ipsis omnia curaverint, & in eorum usum omnia fecerint. Atque horum etiam ingenium, quandoquidem de eo nunquam quid audiverant, ex suo judicare debuerunt, atque hinc statuerunt, Deos omnia in hominum usum dirigere, ut homines sibi devinciant, & in summo ab iisdem honore habeantur; unde factum, ut unusquisque diversos Deum colendi modos ex suo ingenio excogitaverit, ut Deus eos supra reliquos diligeret, & totam naturam in usum coecŠ illorum cupiditatis, & insatiabilis avaritiŠ dirigeret. Atque ita hoc prŠjudicium in superstitionem versum, & altas in mentibus egit radices; quod in causa fuit, ut unusquisque maximo conatu omnium rerum causas finales intelligere, easque explicare studeret. Sed dum quŠsiverunt ostendere, naturam nihil frustra (hoc est, quod in usum hominum non sit) agere, nihil aliud videntur ostendisse, quam naturam, Deosque Šque, ac homines, delirare. Vide quŠso, quo res tandem evasit! Inter tot naturŠ commoda non pauca reperire debuerunt incommoda, tempestates scilicet, terrŠ motus, morbos &c. atque hŠc statuerunt propterea evenire, quod Dii irati essent ob injurias, sibi ab hominibus factas, sive ob peccata in suo cultu commissa; & quamvis experientia indies reclamaret, ac infinitis exemplis ostenderet, commoda, atque incommoda piis Šque, ac impiis promiscue evenire, non ideo ab inveterato prŠjudicio destiterunt: facilius enim iis fuit, hoc inter alia incognita, quorum usum ignorabant, ponere, & sic prŠsentem suum & innatum statum ignorantiŠ retinere, quam totam illam fabricam destruere, & novam excogitare. Unde pro certo statuerunt, Deorum judicia humanum captum longissime superare: quŠ sane unica fuisset causa, ut veritas humanum genus in Šternum lateret; nisi Mathesis, quŠ non circa fines, sed tantum circa figurarum essentias, & proprietates versatur, aliam veritatis normam hominibus ostendisset, & prŠter Mathesin aliŠ etiam adsignari possunt causŠ (quas hic enumerare supervacaneum est), a quibus fieri potuit, ut homines communia hŠc prŠjudicia animadverterent, & in veram rerum cognitionem ducerentur.
His satis explicui id, quod primo loco promisi. Ut jam autem ostendam, naturam finem nullum sibi prŠfixum habere, & omnes causas finales nihil, nisi humana esse figmenta, non opus est multis. Credo enim id jam satis constare, tam ex fundamentis, & causis, unde hoc prŠjudicium originem suam traxisse ostendi, quam ex Propositione 16 & Corollariis Propositionis 32 & prŠterea ex iis omnibus, quibus ostendi, omnia naturŠ Šterna quadam necessitate, summaque perfectione procedere. Hoc tamen adhuc addam, nempe, hanc de fine doctrinam naturam omnino evertere. Nam id, quod revera causa est, ut effectum considerat, & contra. Deinde id, quod natura prius est, facit posterius. Et denique id, quod supremum, & perfectissimum est, reddit imperfectissimum. Nam (duobus prioribus omissis, quia per se manifesta sunt) ut ex Propositionibus 21, 22 & 23 constat, ille effectus perfectissimus est, qui a Deo immediate producitur, & quo aliquid pluribus causis intermediis indiget, ut producatur, eo imperfectius est. At si res, quŠ immediate a Deo productŠ sunt, ea de causa factŠ essent, ut Deus finem assequeretur suum, tum necessario ultimŠ, quarum de causa priores factŠ sunt, omnium prŠstantissimŠ essent. Deinde hŠc doctrina Dei perfectionem tollit: Nam, si Deus propter finem agit, aliquid necessario appetit, quo caret. Et, quamvis Theologi, & Metaphysici distinguant inter finem indigentiŠ, & finem assimilationis, fatentur tamen Deum omnia propter se, non vero propter res creandas egisse; quia nihil ante creationem prŠter Deum assignare possunt, propter quod Deus ageret; adeoque necessario fateri coguntur, Deum iis, propter quŠ media parare voluit, caruisse, eaque cupivisse, ut per se clarum. Nec hic prŠtereundum est, quod hujus doctrinŠ Sectatores, qui in assignandis rerum finibus suum ingenium ostentare voluerunt, ad hanc suam doctrinam probandam, novum attulerunt modum argumentandi, reducendo scilicet, non ad impossibile, sed ad ignorantiam; quod ostendit nullum aliud fuisse huic doctrinŠ argumentandi medium. Nam si ex. gr. ex culmine aliquo lapis in alicujus caput ceciderit, eumque interfecerit, hoc modo demonstrabunt, lapidem ad hominem interficiendum cecidisse. Ni enim eum in finem, Deo id volente, ceciderit, quomodo tot circumstantiŠ (sŠpe enim multŠ simul concurrunt) casu concurrere potuerunt? Respondebis fortasse, id ex eo, quod ventus flavit, & quod homo illac iter habebat, evenisse. At instabunt, cur ventus illo tempore flavit? cur homo illo eodemque tempore illac iter habebat? Si iterum respondeas, ventum tum ortum, quia mare prŠcedenti die, tempore adhuc tranquillo, agitari inceperat; & quod homo ab amico invitatus fuerat; instabunt iterum, quia nullus rogandi finis, cur autem mare agitabatur? cur homo in illud tempus invitatus fuit? & sic porro causarum causas rogare non cessabunt, donec ad Dei voluntatem, hoc est, ignorantiŠ asylum confugeris. Sic etiam, ubi corporis humani fabricam vident, stupescunt, & ex eo, quod tantŠ artis causas ignorant, concludunt, eandem non mechanica, sed divina, vel supernaturali arte fabricari, talique modo constitui, ut una pars alteram non lŠdat. Atque hinc fit, ut qui miraculorum causas veras quŠrit, quique res naturales, ut doctus, intelligere, non autem, ut stultus, admirari studet, passim pro hŠretico, & impio habeatur, & proclametur ab iis, quos vulgus, tanquam naturŠ, Deorumque interpretes, adorat. Nam sciunt, quod, sublata ignorantia, stupor, hoc est, unicum argumentandi, tuendŠque suŠ auctoritatis medium, quod habent, tollitur. Sed hŠc relinquo, & ad id, quod tertio loco hic agere constitui, pergo.
Postquam homines sibi persuaserunt, omnia, quŠ fiunt, propter ipsos fieri, id in unaquaque re prŠcipuum judicare debuerunt, quod ipsis utilissimum, & illa omnia prŠstantissima Šstimare, a quibus optime afficiebantur. Unde has formare debuerunt notiones, quibus rerum naturas explicarent, scilicet, Bonum, Malum, Ordinem, Confusionem, Calidum, Frigidum, Pulchritudinem, & Deformitatem: & quia se liberos existimant, inde hŠ notiones ortŠ sunt, scilicet, Laus, & Vituperium, Peccatum, & Meritum; sed has infra, postquam de natura humana egero, illas autem hic breviter explicabo. Nempe id omne, quod ad valetudinem, & Dei cultum conducit, Bonum, quod autem iis contrarium est, Malum vocaverunt. Et quia ii, qui rerum naturam non intelligunt, sed res tantummodo imaginantur, nihil de rebus affirmant, & imaginationem pro intellectu capiunt, ideo ordinem in rebus esse firmiter credunt, rerum, suŠque naturŠ ignari. Nam cum ita sint dispositŠ, ut, cum nobis per sensus reprŠsentantur, eas facile imaginari, & consequenter earum facile recordari possimus, easdem bene ordinatas, si vero contra, ipsas male ordinatas, sive confusas esse dicimus. Et quoniam ea nobis prŠ cŠteris grata sunt, quŠ facile imaginari possumus, ideo homines ordinem confusioni prŠferunt; quasi ordo aliquid in natura prŠter respectum ad nostram imaginationem esset; dicuntque Deum omnia ordine creasse, & hoc modo ipsi nescientes Deo imaginationem tribuunt; nisi velint forte, Deum, humanŠ imaginationi providentem, res omnes eo disposuisse modo, quo ipsas facillime imaginari possent; nec moram forsan iis injiciet, quod infinita reperiantur, quŠ nostram imaginationem longe superant, & plurima, quŠ ipsam, propter ejus imbecillitatem, confundunt. Sed de hac re satis. CŠterŠ deinde notiones etiam prŠter imaginandi modos, quibus imaginatio diversimode afficitur, nihil sunt, & tamen ab ignaris, tanquam prŠcipua rerum attributa, considerantur; quia, ut jam diximus, res omnes propter ipsos factas esse, credunt; & rei alicujus naturam bonam, vel malam, sanam, vel putridam, & corruptam dicunt, prout ab eadem afficiuntur. Ex. gr. si motus, quem nervi ab objectis, per oculos reprŠsentatis, accipiunt, valetudini conducat, objecta, a quibus causatur, pulchra dicuntur, quŠ autem contrarium motum cient, deformia. QuŠ deinde per nares sensum movent, odorifera, vel fŠtida vocant, quŠ per linguam, dulcia, aut amara, sapida aut insipida, &c. QuŠ autem per tactum; dura, aut mollia, aspera, aut lŠvia, &c. Et quŠ denique aures movent, strepitum, sonum, vel harmoniam edere dicuntur, quorum postremum homine's adeo dementavit, ut Deum etiam harmonia delectari crederent. Nec desunt Philosophi, qui sibi persuaserint, motus coelestes harmoniam componere: QuŠ omnia satis ostendunt, unumquemque pro dispositione cerebri de rebus judicasse, vel potius imaginationis affectiones pro rebus accepisse. Quare non mirum est (ut hoc etiam obiter notemus), quod inter homines tot, quot experimur, controversiŠ ortŠ sint, ex quibus tandem Scepticismus. Nam, quamvis humana corpora in multis conveniant, in plurimis tamen discrepant, & ideo id, quod uni bonum, alteri malum videtur; quod uni ordinatum, alteri confusum; quod uni gratum, alteri ingratum est, & sic de cŠteris, quibus hic supersedeo, cum quia hujus loci non est de his ex professo agere, tum quia hoc omnes satis experti sunt. Omnibus enim in ore est, quot capita, tot sensus, suo quemque sensu abundare, non minora cerebrorum, quam palatorum esse discrimina: quŠ sententiŠ satis ostendunt, homines pro dispositione cerebri de rebus judicare, resque potius imaginari, quam intelligere. Res enim si intellexissent, illŠ omnes, teste Mathesi, si non allicerent, ad minimum convincerent.
Videmus itaque omnes notiones, quibus vulgus solet naturam explicare, modos esse tantummodo imaginandi, nec ullius rei naturam, sed tantum imaginationis constitutionem indicare; & quia nomina habent, quasi essent entium, extra imaginationem existentium, eadem entia, non rationis, sed imaginationis voco, atque adeo omnia argumenta, quŠ contra nos ex similibus notionibus petuntur, facile propulsari possunt. Solent enim multi sic argumentari. Si omnia ex necessitate perfectissimŠ Dei naturŠ sunt consecuta, unde ergo tot imperfectiones in natura ortŠ? Videlicet, rerum corruptio ad fŠtorem usque, rerum deformitas, quŠ nauseam moveat, confusio, malum, peccatum &c. Sed, ut modo dixi, facile confutantur. Nam rerum perfectio ex sola earum natura, & potentia est Šstimanda, nec ideo res magis, aut minus perfectŠ sunt, propterea quod hominum sensum delectant, vel offendunt, quod humanŠ naturŠ conducunt, vel quod eidem repugnant. Iis autem, qui quŠrunt, cur Deus omnes homines non ita creavit, ut solo rationis ductu gubernarentur? nihil aliud respondeo, quam quia ei non defuit materia ad omnia, ex summo nimirum ad infimum perfectionis gradum, creanda; vel magis proprie loquendo, quia ipsius naturŠ leges adeo amplŠ fuerunt, ut sufficerent ad omnia, quŠ ab aliquo infinito intellectu concipi possunt, producenda, ut Propositione 16 demonstravi.
HŠc sunt, quŠ hic notare suscepi, prŠjudicia. Si quŠdam hujus farinŠ adhuc restant, poterunt eadem ab unoquoque mediocri meditatione emendari.

Finis Partis Primae.

Plaats een reactie


Reacties

Aanbevolen

Powered by
Movable Type 4.1